PL 23, col. 471
Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.19 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.18 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.20
19.
De Vigilantio calumnia. --In Vigilantii nomine
quid somnies, nescio. Ubi enim eum scripsi haeretica
apud Alexandriam communione maculatum? Da librum,
profer epistolam, nusquam omnino reperies,
et eadem licentia, immo impudentia mentiendi, qua
putas omnes tuis sermonibus credituros, addis:
« Quando testimonium de Scripturis in cum tam
injuriose posuisti, ut ego id repetere meo ore non
audeam. » Non audes repetere, qui tacendo amplius
criminaris. Et quia non habes quod objicias, simulas
verecundiam, ut lector te putet mihi parcere,
qui mentiens nec tuae animae pepercisti. Quod est
illud testimonium de Scripturis, quod de tuo illo
pudentissimo ore non exeat? Aut quid in sanctis
Libris potest turpe memorari? Si erubescis loqui,
scribe saltem, ut nos procacitatis proprius sermo
convincat. Ut caetera sileam, ex hoc uno capitulo
comprobabo, ferream te frontem possidere fallaciae.
Vide quantum timeam criminationem tuam. Si protuleris
quod minaris, mea erunt universa quae tua
sunt. Ego in Vigilantio tibi respondi. Eadem enim
accusabat, quae tu postea et amicus laudas, et inimicus
accusas. Scio a quo illius contra me rabies
concitata sit, novi cuniculos tuos. Simplicitatem 549
quam omnes praedicant, non ignoro. Per illius
stultitiam tua in me malitia debacchata est; quam
ego si epistola mea repuli, ne solus habere videaris
baculum litterarum, non debes turpitudinem simulare
verborum, quam nusquam omnino legisti; sed
intelligere et confiteri, per illius vecordiam, tuis
calumniis fuisse responsum.
20.
Epist. Papae Anastasii ad Joannem Hieros. de
Rufino. --In epistola sancti papae Anastasii lubricus
exstitisti; et turbatus, in quo figas gradum non reperis.
Modo enim dicis a me esse compositam, nunc ab
eo ad te debuisse transmitti, cui missa est. Rursum
injustitiam scribentis arguis; etiam si scripta sit ab
illo, sive non scripta, ad te nihil pertinere testaris,
qui praecessoris ejus habeas testimonium, et rogantem
Romam, ut eam illustrares praesentia tua, oppiduli
tui amore contempseris. Si a me fictam epistolam
suspicaris, cur eam in Romanae Ecclesiae chartario
non requiri? ut quum deprehenderis ab episcopo
non datam, manifestissime criminis reum teneas: et
nequaquam aranearum mihi opponas cassiculos, sed
fortissimo me et solidissimo constringas reti. Si autem