PL 23, col. 56

Vita Malchi monachi captivi (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Life of Malchus, the Captive Monk 5 · The Life of Malchus, the Captive Monk 6

ubi dominam liberosque ex more gentis adorare
jussi, cervices flectimus. Hic quasi clausus carcere,
mutato habitu, id est, nudus ambulare disco. Nam
aeris quoque intemperies, nihil aliud praeter pudenda
velari patiebatur. Traduntur mihi pascendae oves, et
in malorum comparatione hoc fruor solatio, quod
dominos meos, et conservos rarius video. Videbar
mihi aliquid habere sancti Jacob, recordabar Moysi,
qui et ipsi in eremo quondam fuere pastores. Vescebar
recenti caseo et lacte: orabam jugiter, canebam
psalmos, quos in monasterio didiceram. Delectabat
me captivitas mea; agebamque Dei judicio gratias,
quod monachum, quem in patria fueram perditurus,
in eremo inveneram.
6.
Conservam in uxorem cogitur accipere. Virtus

feminae captivae. --O nihil umquam tutum apud diabolum!
o multiplices et ineffabiles ejus insidiae! Sic
quoque latentem me invenit invidia. Dominus videns
gregem suum crescere, nihilque in me deprehendens
fraudulentiae (sciebam enim Apostolum praecepisse [(Ephes. VI, etc.)] ,
dominis sic quasi Deo fideliter
serviendum), et volens me remunerare, quo fidum sibi
magis faceret, tradidit mihi illam conservam meam,
aliquando captivam. Et cum ego refutarem, diceremque
me Christianum, nec licere mihi uxorem
viventis mariti accipere (siquidem captus nobiscum
vir ejus, ab alio domino fuerat abductus), herus ille
implacabilis in furorem versus, evaginato me coepit
petere gladio. Et nisi confestim brachia tendens,
mulierem praeoccupassem, illico fudisset sanguinem.

Jam igitur venerat tenebrosior solito, et mihi nimium
matura nox. Duco in speluncam semirutam,
novam conjugem: et pronubante nobis moestitia,
uterque detestamur alterum, nec fatemur. Tunc
vere sensi captivitatem meam; prostratusque humi
monachum coepi plangere, quem perdebam, dicens:
Huccine miser servatus sum? ad hoc me mea scelera
perduxerunt, ut incanescente jam capite, 45
virgo maritus fierem? Quid prodest parentes, patriam,
rem familiarem contempsisse pro Domino, si
hoc facio, quod ne facerem, illa contempsi: nisi
quod forte propterea haec sustineo, quia patriam
desideravi. Quid agimus, anima? perimus, an vincimus?
Exspectamus manum Domini, an proprio
mucrone confodimur? Verte in te gladium; tua magis

mors timenda est, quam corporis. Habet et servata
pudicitia suum martyrium. Jaceat insepultus Christi
testis in eremo, ipse mihi ero et persecutor et martyr.
Sic fatus, eduxi in tenebris quoque micantem
gladium, et acumine contra me verso: Vale, inquam,
infelix mulier: habeto me martyrem potius quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.