PL 23, col. 57
Vita Malchi monachi captivi (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Life of Malchus, the Captive Monk 7 · The Life of Malchus, the Captive Monk 6 · The Life of Malchus, the Captive Monk 8
maritum. Tunc illa pedibus meis provoluta: Precor
te, inquit, per Jesum Christum, et per hujus horae
necessitatem adjuro, ne effundas sanguinem tuum
in crimen meum. Vel si mori placet, in me primum
verte mucronem. Sic nobis potius conjungamur.
Etiam si vir meus ad me rediret, servarem castitatem,
quam me captivitas docuit; vel interirem potius
quam perderem. Cur moreris, ne mihi jungaris? Ego
morerer, si mihi jungi velles. Habeto me ergo conjugem
pudicitiae; et magis animae copulam amato,
quam corporis. Sperent domini maritum, Christus
noverit fratrem. Facile suadebimus nuptias, cum
nos viderint sic amare. Fateor, obstupui; et admiratus
virtutem feminae, conjugem plus amavi. Numquam
tamen illius nudum corpus intuitus sum: numquam
ejus carnem attigi; timens in pace perdere,
quod in praelio servaveram. Transeunt in tali matrimonio
dies plurimi: amabiliores nos dominis fecerant
nuptiae. Nulla fugae suspicio, interdum et mense
toto aberam fidus gregis pastor per solitudinem.
7.
Formicarum exemplo excitatur. --Post grande
intervallum dum solus in eremo sedeo, et praeter
coelum terramque nihil video, coepi mecum tacitus
volvere, et inter multa, contubernii quoque monachorum
recordari, maximeque vultum Patris mei,
qui me erudierat, tenuerat, perdiderat. Sicque
cogitans, aspicio formicarum gregem angusto calle
fervere. Videres onera majora quam corpora. Aliae
herbarum quaedam semina 46 forcipe oris trahebant;
aliae egerebant humum de foveis; et aquarum
meatus aggeribus excludebant. Illae venturae hiemis
memores, ne madefacta humus in herbam horrea
verteret, illata semina praecidebant; hae luctu celebri,
corpora defuncta deportabant. Quodque magis
mirum est in tanto agmine, egrediens non obstabat
intranti; quin potius si quam vidissent sub fasce et
onere concidisse, suppositis humeris adjuvabant.
Quid multa? pulchrum mihi spectaculum dies illa
praebuit. Unde recordatus Salomonis [(Prov. VI et
XXX)] , ad formicarum solertiam nos mittentis, et pigras
mentes tali exemplo suscitantis, coepi taedere
captivitatis, et monasterii cellulas quaerere, ac formicarum
illarum desiderare similitudinem, ubi
laboratur in medium, cumque nihil cujusquam
proprium sit, omnium omnia sunt.
8.
Fugit. --Regresso ad cubile occurrit mulier:
tristitiam animi vultu dissimulare non potui. Rogat
cur ita exanimatus sim. Audit causas: hortor ad
fugam: non aspernatur. Peto silentium: fidem tribuit:
et jugi susurro inter spem et metum medii
fluctuamus. Erant mihi in grege duo hirci mirae magnitudinis,
quibus occisis, utres facio, eorumque