PL 23, col. 586
Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
precantur a Domino, quod habent in liberi arbitrii
potestate? O homo, nunc mundus factus es in lavacro,
et de te dicitur: Quae est ista, quae ascendit dealbata,
innitens super fratruelem suum? ut lota quidem
sit, sed custodire non valeat puritatem, nisi a Domino
Deo sustentetur. Quomodo cupis Dei misericordia
liberari, qui paulo ante liberatus es a peccatis?
nisi hac ratione qua diximus, ut cum omnia fecerimus,
nos inutiles esse fateamur.
16.
Pelagiana superbia. Oratio ergo tua Pharisaei
vincit superbiam, et publicani comparatione damnatur;
qui de longe stans, oculos ad Deum non audebat
attollere, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
Unde profertur
Domini sententia: Dico vobis, descendit hic justificatus
in domum suam plus quam ille. Omnis enim qui se
exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
Apostoli humiliantur, ut exaltentur. Discipuli tui
elevantur, ut corruant. Eidem adulans viduae non
erubescis dicere pietatem, quae nusquam reperiatur
in terra, et veritatem, quae ubique peregrina sit, in
illa potissimum commorari, nec recordaris illius
sententiae: Populus meus, qui beatum te dicunt, seducunt
te, et semitas pedum tuorum supplantant, laudasque
eam vocibus, et dicis, « O te felicem nimium,
o beatam, si justitia quae esse jam non nisi
in coelo creditur, apud te solam inveniatur in terris! »
Docere est hoc, an occidere? Levare de terra,
an praecipitare de coelo, id mulierculae tribuere,
quod Angeli non audeant usurpare? Si autem pictas,
veritas, atque justitia non inveniuntur in terris,
nisi in una muliere, ubi erunt justi tui, quos absque
peccato in terris esse jactabas? Quae duo capitula
orationis et laudis, soles cum tuis jurare discipulis
non esse tua, cum perspicue in eis styli tui
splendor eluceat, 802 et tanta sit venustas eloquii
Tulliani, ut testudineo incedens gradu, quae secreto
doces, mittisque venalia, publice non audeas profiteri
[ al. proferri]. O te felicem, cujus praeter discipulos
nemo conscribit libros, ut quidquid videris
displicere, non tuum, sed alienum esse contendas.
Et quis ille tanti erit ingenii, ut leporem tui sermonis
possit imitari?
17.
Quomodo infantes sine peccato sint.--C. Non possum
ultra differre: omnis vincitur patientia vestrorum
iniquitate verborum. Oro te, quid infantuli