PL 23, col. 587
Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
peccavere? nec conscientia eis delicti imputari potest,
nec ignorantia, qui juxta Jonam prophetam manum
dexteram nesciunt et sinistram [( Jon. ult. )] . Peccare
non possunt, et possunt perire: genua labant,
vagitus verba non explicant, balbutiens lingua ridetur,
et aeternae miseriae cruciatus miseris praeparantur. A.
Ah! nimium disertus esse coepisti, ut non
licam eloquens, postquam discipuli tui versi sunt
in magistros. Antonius orator egregius, in cujus laudibus
Tullius pertonat, disertos se ait vidisse multos,
eloquentem adhuc neminem. Noli ergo mihi
oratorum et non tuis floribus ludere, per quos solent
imperitorum atque puerorum aures decipi, sed
simpliciter dic mihi quid sentias. C. Hoc dico, concedas
mihi saltem eos esse sine peccato, qui peccare
non possunt. A. Concedam si in Christo fuerint
baptizati, nec illico me tenebis in assensum sententiae
tuae, qua dixisti posse hominem sine peccato
esse si velit: isti enim nec possunt, nec volunt:
sed sine ullo peccato per Dei gratiam sunt,
quam in baptismo susceperunt. C. Cogis me, ut ad
invidiosum illud veniam, et dicam tibi: Quid enim
peccaverunt? ut statim in me populorum lapides
conjicias, et quem viribus non potes, voluntate interficias. A.
Ille haereticum interficit, qui esse haereticum
patitur. Caeterum nostra correptio, vivificatio
est: ut haeresi moriens, vivas catholicae fidei. C.
Sinos scitis haereticos, cur non accusatis? A. Quia
Apostolus [(Tit. III)] me docet 803 haereticum post
unam et secundam correptionem vitare, non accusare,
sciens quia perversus sit, et suo judicio damnatus.
Alioqui stultissimum est, super fide mea,
me ex alterius pendere judicio. Quid enim si te
alius catholicum dixerit, statimne assensum tribuam?
Quicumque te defenderit, et perversa credentem
bene sentire dixerit, non hoc agit, ut te infamia
liberet, sed ut se infamet perfidiae. Multitudo
sociorum nequaquam te catholicum, sed haereticum
esse demonstrabit. Verum haec Ecclesiastico calcentur
pede, ne quasi parvulis flentibus tristior quaedam
imago monstretur. Hoc nobis praestet Dei timor,
ut omnes alios contemnamus timores. Proinde
aut defende quod credis, aut relinque quod defendere
non potes. Quemcumque in defensionem tui adduxeris,
non patronum, sed socium nominabis.