PL 23, col. 603
De viris illustribus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Jerome. Lives of Illustrious Men pref
et quod ille in enumerandis Gentilium litterarum
Viris fecit Illustribus, ego [ Al. id ego] in
nostris faciam, id est, ut a passione Christi usque
ad decimum quartum Theodosii imperatoris annum,
omnes qui de Scripturis sanctis memoriae aliquid
prodiderunt, tibi breviter exponam. Fecerunt quidem
hoc idem apud Graecos, Hermippus peripateticus,
Antigonus Carystius, Satyrus doctus vir, et
longe omnium doctissimus Aristoxenus musicus.
Apud Latinos autem Varro, Santra, Nepos, Hyginus,
et ad cujus nos exemplum provocas, Tranquillus.
Sed non mea est et illorum similis conditio:
illi enim historias veteres annalesque replicantes,
potuerunt quasi de ingenti prato non parvam opusculi
sui coronam texere. Ego quid aucturus, qui
nullum praevium sequens, pessimum, ut dicitur,
magistrum memetipsum habeo? Quamquam Eusebius
Pamphili in decem ecclesiasticae Historiae libris,
maximo nobis adjumento fuerit, et singulorum,
de quibus scripturi sumus, volumina aetates auctorum
suorum saepetestentur. Itaque Dominum Jesum Christum
precor, ut quod Cicero tuus, qui 823 in arce
Romanae eloquentiae stetit, non est facere dedignatus
in Bruto, Oratorum Latinae linguae texens catalogum,
id ego in ejus Ecclesiae Scriptoribus enumerandis,
digne cohortatione tua impleam. Si qui
autem de his qui usque hodie scriptitant [ Al. scripserunt],
a me in hoc volumine praetermissi sunt,
sibi magis quam mihi debebunt [ Al. debent] imputare.
Neque enim celantes scripta sua, de his quae
non legi, nosse potui, et quod aliis forsitan sit notum,
mihi in hoc terrarum angulo ( Bethleemi ) fuerit
ignotum. Certe cum scriptis suis claruerint, non
magnopere nostri silentii dispendia [ Al. dispendio]
suspirabunt. Discant ergo Celsus, Porphyrius, Julianus,
rabidi adversus Christum canes, discant eorum
sectatores (qui putant Ecclesiam nullos philosophos
et eloquentes, nullos habuisse doctores)
quanti et quales viri eam fundaverint, exstruxerint
[ Al. struxerint], et adornaverint; et desinant fidem
nostram rusticae tantum simplicitatis arguere, suamque
potius imperitiam agnoscant. Vale in Domino
Jesu Christo.