PL 24, col. 161

Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

est Israelis, quomodo Dominus quondam victorque
terrarum, et tributis cuncta depopulans,
contritus sit et redactus in nihil. Ille, inquam, qui
fuit baculus impiorum, qui sceptrum et virga regalis
omnes furibunde percutiens, cujus plaga non
poterat sustineri, qui fugientes quoque crudeliter
persequebatur: quomodo conquievit et humiliatus
est, et ad ruinam ejus omnis terra consiluit, vocem
tantum [ Al. tamen] laetitiae gestientis emittens?
[(Vers. 8.)] Abietes quoque laetatae sunt super te et
cedri Libani: Ex quo dormisti, non ascendit qui succidat
nos. Per abietes et cedros Libani principes gentium
intellige, qui Nabuchodonosor percutiente succisi
sunt, qui et ipsi in vocem laetitiae prorumpentes

dicunt: Ex quo ad inferna 177 deductus es, nullus
alius potuit inveniri, qui magnos potentesque succideret.
[(Vers. 9.)] Infernus subter te conturbatus est, in occursum
adventus tui suscitavit tibi gigantes: omnes
principes terrae surrexerunt de soliis suis: cuncti principes
nationum universi respondebunt, et dicent tibi.
Haec emphatic ῶs legenda sunt et scenae modo; non
quod facta sint, sed quod fieri potuerint: nisi forte
animas regum quos interfecerat, insultantes regi
Babylonio occurrisse credimus. Solatium enim malorum
est, cum inimicos viderint eadem sustinere.
[(Vers. 10, 11.)] Et tu vulneratus es sicut nos, nostri
similis effectus es: detracta est ad inferos superbia tua:
concidit [Al. concidetur] cadaver tuum, subter te sternetur

tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Sermo
potentium et principum terrae, quos supra cedros
et abietes appellarat, ad regem Babylonium dirigitur
in inferis constitutum. Jam non dolemus nos fuisse
succisos, cum et tu eadem securi corrueris. Omnis
potentia tua, et in coelum elevata superbia, ad terram
detracta est. Ergone et tuum cadaver tineam sustentabit,
et scatentium operiet vermium multitudo?
Senties per mortem hominis vilitatem, qui Dei in te
potentiam praeferebas.
[(Vers. 12-14.)] Quomodo cecidisti de coelo, lucifer,
qui mane oriebaris: corruisti in terram qui vulnerabas
gentes: qui dicebas in corde tuo: In coelum ascendam,
super sidera Dei exaltabo solium meum, sedebo in
monte testamenti in lateribus Aquilonis; ascendam super

altitudinem nubium, ero similis Altissimo. Pro eo
quod nos interpretati sumus ob facilitatem intelligentiae: Quomodo cecidisti de coelo, lucifer, qui mane
oriebaris,
in Hebraico, ut verbum exprimamus ad verbum,
legitur: Quomodo cecidisti de coelo, ulula fili
diluculi. Significatur autem aliis verbis lucifer; et dicitur
ei quod flere debeat et lugere, qui quondam sic
fuerit gloriosus, ut fulgori luciferi comparatus sit.
Sicut, inquit, lucifer discutiens tenebras, ardens et
rutilus illucescit; sic et tuus progressus in populos et
publicum claro sideri similis videbatur; sed cecidisti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.