PL 24, col. 21

Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Scripsit enim in hunc Prophetam juxta editiones
quatuor, usque ad Visionem quadrupedum in deserto,
Origenes triginta volumina, e quibus vicesimus
sextus liber non invenitur. Feruntur et alii
sub nomine ejus de Visione τετραπόδων, duo ad Gratam
libri, qui pseudographi putantur; et vigintiquinque
Homiliae, et Σημειώσεις, quas nos Excerpta
possumus appellare. Eusebius quoque Pamphili
juxta historicam explanationem quindecim edidit
volumina; et Didymus, cujus amicitiis nuper usi
sumus, ab eo loco ubi scriptum est: Consolamini,
consolamini populum meum, sacerdotes: loquimini ad
cor Jerusalem [(Isai. XL, 1)]
, usque ad finem voluminis,
decem et octo edidit tomos. Apollinaris autem
more suo sic exponit omnia, ut universa transcurrat,

et punctis quibusdam atque intervallis, immo
7
[(Cap. I.--Vers. 1.)] Visio Isaiae, filii Amos,
quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziae,
Joatham, Achaz et Ezechiae, regum Juda. Pro Juda,
in quo significantur duae tribus, LXX et Theodotio
posuere, Judaeam, quae totam terram duodecim tribuum
ostendit. Et pro eo quod nos ex Hebraeo vertimus, super Judam et Jerusalem:
illi interpretati
sunt, contra Judaeam et Jerusalem. Symmachus more
suo manifestius, de Juda et Jerusalem; ut nec
prospera, nec adversa velit titulo demonstrari: sed
ea quae de Juda et Jerusalem in utramque partem
Propheticus sermo praedixerit. Ergo Isaias principaliter
de duabus loquitur tribubus, Juda et Benjamin:
exceptis decem, quae in Samaria erant, et vocabantur
Ephraim et Israel; et quas sub Ozia rege

Juda, et Jerusalem, Phul rex Assyriorum vastare
jam coeperat. Denique quinquagesimo et secundo
imperii ejus anno, regnante apud Samariam Phacee
filio Romeliae, venit Teglathphalasar rex Assyriorum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.