PL 24, col. 682

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Nec recordatur stolidissimus, et Scotorum
pultibus praegravatus, nos in ipso dixisse opere:
« Non damno digamos, immo nec trigamos, et si fieri
potest octogamos: plus aliquid inferam, etiam scortatorem
recipio poenitentem: quidquid aequaliter
licet, aequali lance pensandum est. » Legat ejusdem
operis Apologiam, quam ante annos plurimos adversus
magistrum ejus gaudens Roma suscepit: et
tunc animadvertet, alienis se vocibus blasphemare;
et in tantum esse imperitum, ut ne maledicta quidem
habeat propria: sed inimicorum etiam olim
sepultorum contra nos utatur rabie. Sed jam propositum
opus aggrediendum est.
LIBER PRIMUS.

Aegyptum. Ibique prophetavit in Taphnis, ut hoc ipso
volumine continetur. Pro verbis Jeremiae, Septuaginta
posuerunt, Verbum Dei quod factum est ad
Jeremiam [(Jerem. XLIII, 8)]
: hoc videlicet sensu, quod
verba Jeremiae verbum sit Domini. Fuit autem de
genere sacerdotum, qui habitabant contra septentrionem
Jerusalem in tertio milliario, et viculo Anathoth.
Simulque admirabilis clementia Domini,
quod jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu
vallante Jerusalem, nihilominus populum ad poenitentiam
provocat, malens salvare conversos, quam
perdere delinquentes. Pro transmigratione, quod
omnes alii voce consona transtulerunt, Septuaginta
posuere captivitatem. Post exordium autem vaticinationis
Jeremiae, tricesimo quinto prophetiae ejus anno,

Ezechiel in Babylone his qui cum eo capti fuerant,
exorsus est prophetare.
[(Vers. 4, 5.)] Et factum est verbum Domini ad me,
dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te; et
antequam exires de vulva, sanctificavi te: Prophetam
in gentibus dedi te. Non quo ante conceptionem,
ut haeresis suspicatur, fuerit Jeremias: sed quo
praesciret eum futurum Dominus, cui necdum facta
jam facta sunt, secundum illud quod Apostolus loquitur: Qui vocavit ea quae non erant, quasi ea quae
essent
[(Rom. IV, 17)]
. Quod autem sanctificatur in
utero, juxta illud Apostoli debemus accipere: Postquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.