PL 24, col. 713
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
angustias (sive gemitus) ut puerperae. Vox filiae Sion
intermorientis expandentisque manus suas: Vae
mihi, quia defecit anima mea propter interfectos. Ad
similitudinem mulieris puerperae, id est, quae primos
parit fetus, describit urbem Jerusalem ejulantem
atque clamantem. Quomodo enim mulier pariens,
et necdum dolorem parturitionis experta,
pene moritur, et angustias sustinens, vix potest
respirare, sparsisque manibus collabitur, sic et filia
Sion, cum suos viderit liberos interfectos, in haec
verba prorumpet, et dicet [Al. prorumpit et dicit] : Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos.
Duo autem exempla in uno capitulo comparata sunt,
parturientis filios et lugentis: ut quidquid mulier
patitur in fetu, vel mortibus filiorum, Jerusalem
patiatur in populis.
[(Cap. V.--Vers. 1, 2.)] Circuite vias Jerusalem, et
aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an
inveniatis virum, qui faciat judicium, et quaerat fidem:
et propitius ero ei. Quod si etiam, vivit Dominus, dixerint,
et hoc falso jurabunt. Grandis amor justitiae, ut
nequaquam juxta interrogationem Abrahae, et responsionem
Dei pro decem viris justis Deus liberaverit
[Al. liberet] civitatem [(Genes. XVIII)] ; sed si unum
invenerit jamjamque peritura Jerusalem, qui faciat
judicium, et quaerat fidem (sive, ut Symmachus
transtulit, veritatem ), tamen Deus misereatur Jerusalem.
Et quia poterat fieri, ut aliqui invenirentur in
populo, qui simularent cultum Dei, et jurarent per
Deum, hoc praevenit, quod nequaquam Deus vanis
sermonibus, sed veritate fidei delectetur, et dicit:
Non eos diligo, qui jurant per me, et jurant in mendacio,
sed quorum corda labiaque consentiunt.
[(Vers. 3.)] Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti
eos, 873 et non doluerunt; attrivisti illos, et
renuerunt accipere disciplinam. Induraverunt facies
suas super petram, et noluerunt reverti. Post verba
Domini, quibus imperaverat dicens: Circuite vias
Jerusalem, et caetera, Propheta loquitur ad Dominum: Domine, oculi tui respiciunt fidem,
quae Hebraice
dicitur EMUNA ( ): non opera Judaeorum, in quibus
juxta Legis caeremonias exsultabant; sed fidem
Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus.
Hoc autem capitulo discimus, idcirco inferri supplicia,
ut vitia corrigantur. Denique ait, percussisti eos,
et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere
disciplinam. Per omnia enim tormenta atque flagella
emendatur Jerusalem, et super haec universa ne verecundiam
quidem suorum habuere vitiorum; sed
instar petrae indurantes frontis impudentiam, noluerunt
ad meliora converti.
[(Vers. 4, 5.)] Ego autem dixi: Forsitan pauperes
sunt et stulti (sive non potuerunt) ignorantes viam