PL 24, col. 714

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et
loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium
Dei sui. Pauperes hic et optimates, non inopia
dicit et divitiis, sed populum principibus comparat.
Et est sensus: Cernens infidelis populi pertinaciam,
et quod indurata facie, noluerit recipere disciplinam,
hoc mecum ratione tractabam: Forsitan vulgus
ignobile Dei non potest nosse doctrinam, et idcirco
excusabile est, quia propter imperitiam Dei
non valet scire mandata. Pergam igitur ad sacerdotes,
et eos qui praesunt populo, et loquar eis: ipsi
enim voluntatem Domini cognoverunt, et sciunt judicium
Dei sui. Hoc autem dicit sermone dubitantis,
juxta illud Evangelicum: Mittam filium meum, forsitan
ipsum reverebuntur [(Matth. XXI, 37)]
, ut ex ambiguitate

sententiae, et suspensione verborum, liberum
hominis monstraretur arbitrium.
[(Vers. 6.)] Et ecce magis hi simul confregerunt jugum:
ruperunt vincula, idcirco percussit eos leo de
silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans
super civitates eorum; omnis qui egressus fuerit ex eis
capietur. Quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum,
confortatae sunt aversiones eorum. Quos magistros
putabam, inventi sunt pejores esse discipulis,
et quanto in divitibus major auctoritas, tanto major
insolentia peccatorum. Confregerunt enim jugum
Legis, dicente Apostolo: Nunc ergo quid tentatis
Deum, imponere jugum super cervicem 874 discipulorum,
quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari,

quemadmodum et illi [(Act. XV, 10, 11)]
: ruperuntque
vincula praeceptorum Dei, et non Pharisaeorum, de
quibus in secundo psalmo dicitur: Dirumpamus vincula
eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum [(Psal. II, 3)]
.
Quia igitur ista fecerunt, percussit eos leo
de silva, regnum videlicet Babylonium; lupus ad vesperam
vastavit eos, Medos, Persasque significans: pro
quo in Visione Danielis, ursa ponitur, cujus in ore
tres erant ordines [(Daniel. VII)] : pardus vigilans super
civitates eorum, Alexandri impetum praefigurans,
et velocem de Occidente usque ad Indiam percursionem.
Pardum autem vocat ob varietatem, et quia
plurimis sibi subditis gentibus contra Medos dimicavit
et Persas. Et quatuor, inquit, erant capita in bestia,
et potestas data est ei. Et quia non de futuro

vaticinatur, sed de praeterito, velut jamjamque
venturis texit historiam, idcirco de Romano tacet
imperio, de quo forsitan dicitur: Omnis qui egressus
fuerit ex eis, capietur. Causasque reddit cur ista perpessi
sint: Quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum,
et perseveraverunt in transgressionibus. Unde
dicitur: Et confortatae sunt aversiones eorum. Illud
quod posuimus in principio, verbum Hebraicum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.