PL 24, col. 718
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
me, et servistis deo alieno 878 (vel diis
alienis) in terra vestra: sic servietis alienis in terra non
vestra. Grandis stultitia nescire cur passi sint, cum
tanta peccaverint: brevisque ad ambigentes responsio:
sicut servivistis deo alieno, id est, Baal, vel diis
alienis cunctarum gentium in terra Judaea, sic servietis
diis alienis in terra non vestra: haud dubium
quin Babylonis, atque Chaldaeae. Si enim vos peregrina
religio delectat, quid necesse est longinquum
errorem suscipere? Habitate cum talibus, immo servite
his quorum deos colitis. Potest hoc et super
haereticis accipi, de quibus scriptum est: Ex nobis
exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex
nobis, mansissent utique nobiscum [(I Joan. II, 19)]
,
quod projiciat de Ecclesia haereticos Dominus, qui
multo tempore sub nomine ejus mendaciorum
suorum simulacra venerati sunt, ut foris colant, quod
intus prius venerabantur, ut paleae separentur a
tritico.
LIBER SECUNDUS.
faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis
[(Psal. CXIII,
5, 6)]
. Proprie autem ad Judam loquitur, et ad domum
Jacob: Israel enim multo jam tempore in Assyriis
exsultabat: simulque dat intelligentiam, quod etiam
absque praecepto, naturali sensu debeamus intelligere
quae recta sunt.
[(Vers. 22 seqq.)] Me ergo non timebitis, ait Dominus:
et a facie mea non dolebitis? (sive timebitis) qui posui
arenam terminum mari: praeceptum sempiternum, quod
non praeteribit. Et commovebuntur, et non poterunt
(sive turbabitur, et non poterit), et intumescent (sive sonabunt) fluctus ejus, et non transibunt illud. Populo
huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt,
et abierunt, et non dixerunt in corde suo: Metuamus
Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam
temporaneam et serotinam in tempore suo; plenitudinem
annuae messis custodientem nobis.
Narrat beneficia
ut ingratos arguat. Me, inquit, non timebitis, qui
tanta vobis praestiti? Non dilectionem desidero perfectorum,
sed timorem incipientium, qui posui arenam
terminum mari; qui tam potens elementum et
immensas gurgitum moles meo praecepto littoribus
refrenavi, juxta illud quod scriptum est: Praeceptum
posuit, et non praeteribit [(Psal. CXLVIII, 6)]
. Audiunt
me et sentiunt, quae sensum non habent audiendi:
et populus quondam meus suo vitio stultus effectus,