PL 24, col. 719
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
non solum contemnit; sed et dulcem exasperat
Deum. Recesserunt, ait, a me, et mihi terga verterunt,
et concito abierunt gradu; nec tacita eos
retraxit conscientia, ut dicerent in cordibus suis: Metuamus eum, qui dat nobis pluviam temporaneam et
serotinam.
Per quae omnia ostendit bonam [Al. bona]
plenitudinem annuae messis, pro quo Aquilae prima
editio, et Symmachus, hebdomadas interpretati sunt.
In Hebraeo enim scriptum est SABAOTH ( ), quod
pro ambiguitate verbi, et septimanas significat, et plenitudinem.
[(Vers. 25.)] Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et
peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis. Ergo si
quando et mare transcendit terminos suos, et pluvia
retrahitur, nequaquam 880 abbreviata est manus
Domini, ut ista non faciat: sed peccata nostra haec ad
nos venientia declinarunt, ut ad alios pergerent qui
non peccaverunt. Et prohibuerunt, inquit, jam veniens
ad nos bonum, juxta illud quod secundum litteram
scriptum est: Mandabo nubibus, ne pluant super eam
imbrem [(Isa. V, 6)]
. Possumus autem imbrem temporaneum
et serotinum, Legem accipere et Evangelium,
et diversas vocationes a prima hora usque ad undecimam,
in quibus operariis vineae unum aeternae vitae
praemium pollicetur [(Matth. XX)] .
[(Vers. 26.)] Quia inventi sunt in populo meo impii
insidiantes quasi aucupes: laqueos ponentes, et pedicas
ad capiendos viros: sicut decipula plena avibus, sic
domus eorum plenae dolo. Cur declinaret ab eis imber
temporaneus et serotinus, et bona omnia non
venirent, causae subjiciuntur: quia inventi sunt in
populo ejus impii. Non dixit, iniquos et peccatores
(ut nova vult haeresis), sed impios. Impietas aperte
negat Deum: iniquitas atque peccatum si confiteatur
errorem, facile ad misericordiam flectit Deum. Quodque
nos diximus: Insidiantes quasi aucupes, et in
LXX non habetur, Aquila et Symmachus transtulerunt
JASIR ( ), quasi rete aucupis, quod etiam qui
bonus inter eos videtur et rectus, instar aucupis tendat
insidias, dum invicem se venantur ad mortem,
et aliorum damnis atque dispendiis, suas complent
domos, ut impleatur philosophorum illa sententia:
Omnis dives aut iniquus, aut haeres iniqui. Atque
utinam ab his tantum fiant, qui videntur foris esse,