PL 24, col. 720
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
et quos Dominus judicat; et non in nostris conventiculis
impleantur, quos possidet radix omnium malorum
avaritia [(Coloss. III)] , ita ut venientium ad nos non
ora contemplemur, sed manus.
[(Vers. 27 seqq.)] Ideo magnificati sunt et ditati: incrassati
sunt et impinguati, et praeterierunt sermones
meos pessime: causam non judicaverunt: causam
(sive judicium) pupilli non direxerunt [Al. dixerunt]:
judicium pauperum (sive viduae) non judicaverunt.
Numquid super his non visitabo, 881 dicit Dominus:
aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima
mea? Si voluero annotare per singula quae in LXX
editione praetermissa sunt, longum fiet. Qui tendunt,
ait, insidias, et aliorum nuditate laetantur, ideo magnificati
sunt et ditati, quia superiora fecerunt. Incrassati
sunt et impinguati, juxta illud quod scriptum
est: Incrassatus et impinguatus est, et recalcitravit dilectus [(Deut. XXXII, 15)]
.
Et praeterierunt sermones
meos, quia divitiarum conscientia illud dixerunt de
Evangelio: Anima, habes multa bona posita in annos
multos: requiesce, comede, bibe, epulare [(Luc. XII,
19)]
. Praeterierunt autem in malum sui, cunctosque
homines despicientes non posuerunt Dei judicium
ante oculos suos. Pupillum et pauperes contempserunt:
pro quo LXX dixerunt, viduas, quod in Hebraico
non habetur; EBIONIM ( ) quippe proprie pauperes,
non viduas sonat. Quod autem sequitur, Numquid
super his non visitabo, dicit Dominus: aut super
gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? jam
supra dissertum est.
[(Vers. 30, 31.)] Stupor et mirabilia facta sunt in
terra. Prophetae prophetabant mendacium (sive iniqua)
et sacerdotes applaudebant manibus suis: et populus
meus dilexit talia: quid ergo facietis in novissimo
[Vulg. fiet in novissimo ejus ] (sive post haec )? Supra
dixerat: Ibo ad optimates, et loquar eis? forsitan
ipsi cognoverunt viam Domini, et ecce hi magis pariter
confregerunt jugum, ruperunt vincula: nunc
describit qui sint optimates, prophetae videlicet et
sacerdotes: quorum alii futura praedicunt, alii ex
lege facienda decernunt. Et ecce, inquit, illis mendacium
prophetantibus, sacerdotes manibus applauserunt.
Et ut ostendatur nec populus esse sine culpa,
qui a talibus abducatur, scriptum est: Et populus