PL 24, col. 721

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

meus dilexit talia: quondam meus; sed [Al. et]
postquam dilexit talia, meus esse desivit. Quid igitur
facient, cum novissimum judicii tempus advenerit,
sive captivitatis necessitas? Unde stupor et
mirabilia sunt. quod nec in principibus, nec in populo
inventus sit qui recta sentiret.
[(Cap. VI.--Vers. 1.)] Confortamini, filii Benjamin,
in medio Jesusalem; et in Thecua clangite buccina;
et super Bethacherem levate signum (sive vexillum),
quia malum visum est (sive apparuit) ab Aquilone et
contritio magna. Jerusalem in tribu Benjamin sitam
nullus ignorat. Thecuam quoque viculum esse
in monte situm, et duodecim millibus 882 ab
Hierosolymis separatum, quotidie oculis cernimus.
Inter hos alius vicus est, qui lingua Syra et Hebraica

BETHACHARMA nominatur, et ipse in monte positus
( ). Quod ergo dicit, hoc est: quia
ab Aquilone jamjamque venturus est Nabuchodonosor,
et imminet vicina captivitas, o habitatores Jerusalem,
arma corripite, et in Thecua buccina concrepate; et in Bethacherem levate vexillum,
ait, ut
contra hostes valeatis resistere. Benjamin interpretatur filius dexterae:
Thecua, tuba: Bethacherem, villa vineae.
Haec omnia referamus ad Ecclesiam: ut
si deliquerit, et persecutionis impetus fuerit, se praeparet
ad resistendum.
[(Vers. 2, 3.)] Speciosae et delicatae assimilavi filiam
Sion: et ad eam venient pastores, et greges eorum:
fixerunt (sive figent) in ea tentoria in circuitu: pascet
unusquisque eos qui sub manu sua sunt. Sanctificate

(sive parate) super eam bellum: consurgite et ascendamus
in meridie. Describitur pulchritudo Jerusalem,
quae est ipsa Sion: ut aliud totam urbem,
aliud arcem urbis insinuet esse. Sion enim specula
interpretatur, et speciosae mulieri comparatur: et
quomodo ad illam amatores, sic ad istam pastores
convenire dicuntur. Satisque eleganter in Hebraeo
verbum quod quatuor litteris scribitur, RES, AIN,
JOD, MEM, si legatur REIM ( ), amatores, si ROIM
( ), pastores significat, ut vel juxta metaphoram,
pulchrae mulieris amatores, vel juxta eversionem
urbis, pastores intelligantur: quorum alii scortum
polluere festinant, alii obsidere et subvertere civitatem.
In pastoribus et gregibus eorum, principes
sentiamus, et exercitus Chaldaeorum. Figent autem

tentoria sua in obsidione urbis in circuitu: et pascet
unusquisque eos qui sub manu sua sunt; suas videlicet
turmas et numeros [Al. innumeros] . Qui principes,
sive pastores, dicent gregibus suis: Sanctificate super

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.