PL 24, col. 726

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Apostolorum indicetur chorus, juxta Ezechielem: Filii hominis, speculatorem te dedi domui Israel [(Ezech. III, 17)]
.
Et praecepi ut audiretis vocem tubae,
vel mandata Evangelii, vel doctrinam Apostolorum,
juxta illud Isaiae: In montem excelsum ascende,
qui evangelizas Sion: exalta sicut tuba vocem tuam,
qui annuntias Jerusalem [(Isai. XL, 9)]
. Qui dixerunt: Non audiemus;
et invitati ad coenam, noluerunt venire:
propterea dicitur: Audite, gentes. Quod secuti
sunt et Apostoli, quando loquuntur in Lycaonia: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei:
sed quia repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae
vitae: ecce convertimur ad gentes
[(Act. XIII, 46)]
.
Et cognosce, congregatio nequaquam Judaica, sed
omnium nationum: sive qui pascitis greges, episcopi

et presbyteri et omnis ordo ecclesiasticus: vel cognoscite
testimonium quod in eis est. Testimonium
enim Dei fidele, sapientiam praestans parvulis [(Psal.
XVIII, 8)]
. Quibus loquitur et Dominus: Noli timere,
grex parvule [(Luc. XII, 31)]
. Et: Ecce ego et pueri
mei quos mihi dedit Deus [(Isa. VIII, 18)]
. Cognoscite
ergo quanta faciam populo non credenti. Quodque
infertur: Audi, terra, totus orbis ad audiendum vocatur:
sicut et in principio Isaiae legimus: Audi, coelum,
et auribus percipe, terra [(Ibid., 1)]
; quae scilicet
Dominus facturus sit populo Judaeorum.
[(Vers. 19.)] Ecce ego adducam mala super populum
istum, fructum cogitationum (sive aversionis) ejus:
quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
Mala appellat supplicia poenasque patientium,

non super gentes quae vocantur ad Evangelii veritatem,
sed super populum qui respondit: Non audiemus.
Et recepturus est fructum cogitationum,
sive aversionis suae, dicente David: Labores manuum
tuarum manducabis [(Psal. CXXVII, 2)]
. Causaque perspicua,
quia verba Domini non audierint, et legem
ejus abjecerint.
[(Vers. 20.)] Ut quid mihi thus de Saba affertis, et
calamum suave olentem de terra longinqua? Holocausta
[Vulg. Holocaustomata] vestra non sunt accepta: et
victimae vestrae mihi non placuerunt. Quod thura de
Saba veniant nemo dubitat: unde et illud Virgilianum: Centumque Sabaeo Thure calent arae
[(Aeneid. I)]
.
Calamum autem, quod Hebraice dicitur CANE ( ),
pro quo LXX et Theodotio 888 cinnamum transtulerunt,

de terra venire longinqua propheticus
sermo testatur, ut intelligamus Indiam, de qua per
mare Rubrum plura veniunt aromata. Hoc genus
pigmenti medici κασίαν σύριγγος appellant. Et est
sensus: Frustra mihi in unguenta conficienda, quae
Lege praecepta sunt, suavissimi odoris pigmenta
confertis, et holocausta succenditis, qui meam in
Lege non facitis voluntatem, juxta quod supra dictum
est: Verba mea non audierunt, et legem meam
projecerunt. Hoc autem proprie convenit his, qui
de rapinis et nudatione miserorum offerunt sacrificia,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.