PL 24, col. 727

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

et eleemosynis ex iniquitate se putant redimere
posse peccata, dicente Scriptura: Redemptio animae
viri, propriae divitiae [(Prov. XIII, 8)]
, quae non de iniquitate,
sed de labore et justitia congregantur.
[(Vers. 21.)] Propterea haec dicit Dominus: Ecce
ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis (sive infirmitatem, et infirmabuntur in ea) patres et filii simul,
vicinus ac proximus, et peribunt.
Impleta videmus
omnia quae Dominus illi populo comminatus
est: quotidie enim ruunt in blasphemiis suis, nihilque
in se habent forte, sed omnis apud eos infirmitas
est. Filii patrum sequuntur blasphemias; et quotidie
recipiunt illam imprecationem: Sanguis ejus
super nos, et super filios nostros [(Matth. XXVII, 25)]
;
et non solum ipsi, sed et vicini et proximi eorum,

et omnes qui Legem et Prophetas sequuntur juxta
occidentem litteram, et non juxta spiritum vivificantem,
et omnes pariter peribunt, quia omnes pariter
peccaverunt.
[(Vers. 22, 23.)] Haec dicit Dominus: Ecce populus
venit de terra Aquilonis, et gens magna consurget a
finibus terrae. Sagittam et scutum (sive zebynnam)
arripiet: crudelis est (vel impudens) et non miserebitur:
vox ejus quasi mare sonabit: et super equos
ascendent, praeparati quasi vir ad praelium adversum
te, filia Sion. Proprie hoc de Babyloniis prophetatur,
qui venturi sunt contra populum Jerusalem: et
omnis armaturae ordo describitur, et impetus praeliantium,
ut vocis terrore concussi, agant poenitentiam,
et clementissimum placent Deum. Denique

dat occasionem rogandi, dum dicit, adversum te, filia
Sion. Possumus hoc testimonio abuti persecutionis
tempore, quando omnis adversus nos diaboli
rabies concitatur, nullaque misericordia est: et
quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt
resistentes.
[(Vers. 24.)] Audivimus famam ejus: dissolutae sunt
manus 889 nostrae; tribulatio apprehendit nos, dolores
quasi parturientem. Respondit populus cui
Propheta, immo per Prophetam Dominus Babyloniis
comminatus est: quia antequam veniant, timore
superati sint, nec possint elevare manus, et
angustia eos comprehenderit quasi dolor parturientem;
quo dolore nihil affirmant gravius quae senserunt.

[(Vers. 25.)] Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis:
quoniam gladius inimici pavor in circuitu.
Docet Evangelium [(Matth. XXIV)] non esse exeundum
in agrum, nec de tectorum altitudine descendendum,
sed audiendum illud: In monte salvum te fac

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.