PL 24, col. 728

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

[(Gen. XIX, 17)] .
Ad quem in Isaia et Michaea [(Isai. II,
Mich. IV)] jubemur currere, atque conscendere. Praecipitur
autem juxta litteram, ne foras exeant, nec
deserant muros, sed tueantur se firmissimis munitionibus.
[(Vers. 26.)] Filia populi mei, accingere cilicio, et
conspergere cinere, luctum unigeniti (sive dilecti) fac
tibi planctum amarum (sive miserabilem), quia repente
veniet vastator (sive miseria) super nos (sive super vos ).
Quia supra dixerat: Nolite exire ad agros et in via
ne ambuletis: quoniam gladius inimici, pavor in circuitu;
et fugam quoque prohibuerat, docet quid facere
debeant, ut convertantur scilicet ad poenitentiam,
et hanc firmissimam et securam habeant armaturam.
Ubi nos diximus, luctum unigeniti fac tibi,

pro unigenito, in Hebraico scribitur JAID ( ),
quod magis solitarium, quam unigenitum sonat. Si
enim esset dilectus, sive amabilis, ut LXX transtulerunt,
IDID ( ) poneretur, quod et Salomoni Deus
nomen imposuit. Nihil autem dolentius, quam unum
vel solum perdere filium [(II Reg. XII)] . Illud quoque
quod nos interpretati sumus, quia repente veniet vastator,
sive miseria super nos, Septuaginta, super vos,
posuerunt: cum multo Deus misericordius dixerit:
ut quidquid super suum venturum est populum,
super se quoque venire testetur. Vastatorem
autem proprie, vel Nabuchodonosor, vel diabolum
significat.
[(Vers. 27 seqq.)] Probatorem dedi te in populo meo
robustum, et scies, et probabis viam eorum. Omnes isti

principes declinantes (sive inobedientes), ambulantes
fraudulenter (sive perverse). Aes et ferrum, universi
corrupti sunt, defecit sufflatorium in igne (quem significantius
Graeci φυσητῆρα appellant), consumptum est 890
plumbum, frustra conflavit conflator (sive argentarius).
Malitiae enim eorum non sunt consumptae:
argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit
illos. Datur propheta populo incredulo probator
robustus, quod Hebraice dicitur MABSAR ( ),
quod vel munitum, juxta Aquilam, vel clausum atque circumdatum,
juxta Symmachum et LXX sonat,
instar urbis firmissimae, ut nullas populi pertimescat
insidias; et cum probaveris, ait, et scieris viam
populi delinquentis, tunc intelligas argentum aere
commixtum nulla ratione posse purgari. Quomodo

enim plumbum miscetur metallis, quae adulterata
sunt atque violata, ut materia separetur aliena, et
si forsitan purgata non fuerit, plumbum omne consumitur,
et in nihilum redigitur: ita omne eloquium
doctrinarum, et sermo propheticus perit in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.