PL 24, col. 731

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

latronum, quando furta, homicidia, adulteria, sacrilegia,
perjuria, haereseos adinventio, et omnia in
ea scelera versantur: quando avaritiae facibus principes
inardescunt, et regum quondam opes, vile aut
certe non vile palliolum possidet. Unde infert: Ego,
ego sum, ego vidi, dicit Dominus. Oculi mei contemplati
sunt, quod vos putatis occultum: tenebrae thesaurorum
meam non fugiunt conscientiam. Qui cum
dives esset, pauper pro nobis factus est, nunc in
nostris divitiis erubescit [(I Cor. VIII)] , et dicit: Vae
vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram [(Luc. VI)]
.
[(Vers. 12.)] Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit
nomen meum a principio, et videte quae fecerim ei
propter malitiam populi mei Israel. Ex praeteritis docet

praesentia: et dicentibus: Templum Domini,
templum Domini, templum Domini est, et pretiosae
domus 893 fulgore gaudentibus, Silo ubi primum
fuit tabernaculum Dei, recordatur historiae, de qua
in psalmo scriptum est: Et repulit tabernaculum Silo [(Ps. LXXVII, 60)]
.
Ut quomodo ille locus in ruinas
cineresque collapsus est, ita et Templum corruat,
cum similium habitatio fuerit peccatorum. Sicut
igitur Silo Templi exemplum est, ita Templum
nobis, quando tempus advenerit illius testimonii: Putas, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram [(Luc. XVIII, 8)]
?
[(Vers. 13 seqq.)] Et nunc quia fecistis omnia opera
haec, dicit Dominus: et locutus sum ad vos mane consurgens
et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et

non respondistis: faciam domui huic, in qua invocatum
est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam,
et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci
Silo: et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes
fratres vestros universum semen Ephraim [Al. Israel
]. Hoc quod posuimus, mane consurgens et
loquens, in Septuaginta non habetur. Mane autem
consurgit Deus: non quo aliquod ei tempus absque
diluculo sit; sed quo post noctis quietem viribus
corporis instauratis anima hominum vegetior sit,
et nequaquam voluptatibus occupata, cibique desiderio,
audire et facere valeat quae dicuntur. Unde
et illud in psalmo legimus: Mane exaudies vocem
meam: mane astabo tibi et videbo [(Psal. V, 4, 5)]
.
Et in Isaia: De nocte, sive diluculo consurget spiritus

meus ad te, Deus: quoniam lux praecepta tua
super terram [(Isai. XXVI)]
. Unde et filios lucis Paulus
apostolus appellat [(Ephes. V)] , et non noctis
neque tenebrarum, nec dormientes, sicut et caeteri
dormiunt, qui Dei mandata non sentiunt. Quia
igitur Deus vocavit eos, de nocte consurgens, ut et
eos de tenebris liberaret, comminatur eis similia se
esse facturum Templo in Hierosolymis, quae fecit
loco Silo, ubi primum fuit tabernaculum: ut peccata
similia pari sententia feriantur. Et quomodo
projecit Dominus semen Ephraim, id est, decem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.