PL 24, col. 732
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
tribus quae vocabantur Israel, et habebant principes
propter Jeroboam filium Nabath de tribu
Ephraim, quae eadem appellabatur tribus Joseph;
sic etiam Jerusalem et tribum Juda cum Benjamin
se abjecturum esse testatur. Abjecit igitur Silo, abjecturus
et Templum: abjecit decem tribus, abjecturus
et duas. Quidquid illi populo dicitur, intelligamus
et de nobis, si similia fecerimus.
[(Vers. 16.)] Tu ergo noli orare pro populo hoc:
nec assumas pro eis laudem et orationem (sive nec
roges, ut misericordiam consequatur ). 894 Et non
obsistas mihi: quia non exaudiam te. Ne videatur
rogans Propheta non impetrare quod postulat,
praecipit Deus, ne pro populo peccatore, et nullam
agente poenitentiam, deprecetur. Quod autem dicit:
Et non resistas mihi,
illud ostendit, quia sanctorum
preces Dei irae possint resistere. Unde et Dominus
loquitur ad Moysen: Dimitte me, ut percutiam populum
istum: et faciam te in gentem magnam [(Exod.
XXXII, 10)]
. Et in psalmis legitur: Et stetit Phinees
et placavit, et cessavit quassatio, et reputatum est
ei ad justitiam [(Psal. CV, 30)]
. Aaron quoque arrepto
thuribulo, inter ignem arsurumque populum
medius stetit; et Dei ira cessavit. Ac ne putemus
crudelitatem Dei, qui ne rogari quidem se permittat,
reddit causas cur non exaudiat [(Num. XVI)] ,
dicens:
[(Vers. 17 seqq.)] Nonne vides quid isti faciant in
civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem? Filii colligunt
ligna, et patres succendunt ignem: et mulieres
conspergunt adipem, ut faciant placentas (sive chavonas)
reginae (sive militiae) coeli, et libent diis alienis,
et me ad iracundiam provocent. Numquid me ad iracundiam
provocant? dicit Dominus. Nonne semetipsos
in confusionem vultus sui? Vis, inquit, audire, Propheta,
cur tibi dixerim; Noli orare pro populo hoc?
haec faciunt quae sequuntur: Et intus et foris, et in
plateis, et in exitibus Jerusalem, filii ligna comportant,
et patres succendunt ignem, et mulieres
conspergunt adipem cum farina, ut faciant CHAUONIM
( ) quas nos placentas interpretati sumus,
sive praeparationes, ut omne genus ostendat sacrificii
reginae coeli, quam lunam debemus accipere;
vel certe militiae coeli, ut omnes stellas intelligamus.
Et post haec libent diis alienis: non quo sint,
sed quo sub nominibus eorum daemonibus thura
succendant, et me ad iracundiam provocent ista
facientes. Nec intelligunt miseri quia ista contentio
non me laedat, quem numquam ira commutat:
sed semetipsos in confusionem vultus sui, et in
ignominiam sempiternam. Quidquid igitur facimus,
non Deum laedimus, qui laedi numquam potest: sed
nobis interitum praeparamus, thesaurizantes iram
in die irae. Ideo autem diversa officia filiorum patrumque
et matrum posuit vel uxorum, ut nulla
aetas sit quae ab impietate dissenserit.