PL 24, col. 733
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
[(Vers. 20.)] Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce
furor meus et indignatio mea conflata est [Vulg. conflatur ]
(sive stillavit) super locum istum, super viros,
et super jumenta, et super lignum regionis, et super
fruges terrae: et succendetur: et non exstinguetur.
Qui supra dixerat: Numquid 895 me ad iracundiam
provocant? quomodo nunc dicit: Ecce furor
meus, et indignatio mea stillavit super locum istum?
Et est sensus: Ego quidem naturaliter non irascor,
sed illi ita agunt, ut me ad iracundiam provocent,
et meam videar mutare naturam. Sentiant igitur
iratum, quod quantum in se est, facere conantur.
Pulchreque, non ait, effusus est furor meus super
locum istum, sed stillavit: ut moderatam poenam
significet. Si autem in stilla furoris tanta duritia
est, quid fiet si omnis imber fuerit effusus? Sed et
conflata indignatio sic intelligi potest, ut quod diu
facere noluit, peccatorum multitudine facere compellatur.
Cum autem Deus iratus fuerit, et homines,
et ea quae hominum sunt, similem interitum
sentient. Et succendetur, inquit, haud dubium quin
furor Domini, et non exstinguetur: quia non agit
populus, per quae possit exstingui.
[(Vers. 21 seqq.)] Haec dicit Dominus exercituum,
Deus Israel: Holocaustomata vestra addite victimis
vestris, et comedite carnes. Quia non sum locutus
cum patribus vestris: et non praecepi eis in die qua
eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocaustomatum
et victimarum. Sed hoc verbum praecepi eis, dicens:
Audite vocem meam, et ero vobis Deus; et vos eritis
mihi populus: et ambulate in omni via quam mandavi
vobis, ut bene sit vobis. Quorum reprobavit Templum,
consequenter reprobat et sacrificia: et oblique
arguit eos, quod non veneratione sui, sed epularum
desiderio immolent victimas. Quod autem
ait: Non sum locutus cum patribus vestris: et non
praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti,
super verbo holocausti et victimarum, manifeste intelligitur,
quod primum decalogum dederit in tabulis
lapideis, scriptum digito Dei, et post offensam
idololatriae caputque vituli [(Exod. XXXI)] ,
postea jusserit sibi magis fieri quam daemonibus:
auferens puram religionem mandatorum Dei, et
concedens sanguinem victimarum, carniumque desiderium.
[(Vers. 24, 25.)] Et non audierunt, nec inclinaverunt
aurem suam: sed abierunt in voluntatibus (sive desideriis) et pravitate cordis sui mali: factique sunt
retrorsum, et non ante
[Vulg. ni ante], a die qua
egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad
hanc diem. Me dicente: Audite vocem meam, et ero
vobis Deus, et reliqua, non audierunt, nec inclinaverunt
aurem suam, sed sui cordis fecere desideria:
et contra Apostoli sententiam, 896 qui praeteritorum
obliviscebatur, et in priora se extendebat,