PL 24, col. 734
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
fecere contraria: ut praeterita cuperent, et futura
contemnerent. Quodque dicit: A die qua egressi
sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem
hanc, omne tempus in medio dicit eos per offensam
Domini transegisse. Unde et necessaria fuit Evangelii
gratia, quae illos non suo merito, sed Domini
misericordia conservavit.
[(Vers. 26.)] Et misi ad vos omnes servos meos Prophetas,
per diem, consurgens diluculo et mittens:
Et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem
suam, sed induraverunt cervicem suam, et pejus
operati sunt quam patres eorum. Justa ergo
ira Domini, quae conflata est, et stillavit super
populum contemptorem duraeque cervicis, et
verba Dei audire nolentem. Quomodo autem Deus
vel de nocte, vel diluculo, et in die mittat Prophetas,
supra diximus.
[(Vers. 27, 28.)] Et loqueris ad eos omnia verba
haec, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt
tibi. Et dices ad eos: Haec est gens quae non
audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam.
Periit fides, et ablata est de ore eorum. Ne dubites,
inquit, eos indurasse cervicem, et pejora patribus
suis operatos. Ecce do locum poenitentiae:
nec ideo loquor ut fiant, sed quia futura sunt, idcirco
praedico. Saltem nunc loquere eis verbis meis,
et tamen non audient te, et vocabis eos, et non respondebunt
tibi. Tantae enim erunt superbiae, ut
cum vocaveris eos ad audiendum, nullus respondere
dignetur. Et dices ad eos: Haec est gens quae
non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam.
Pulchre, ut ante jam dixi, nequaquam populum
suum, sed gentem vocat. Quod licet et in
tempore Prophetarum ex parte sit factum, et in
umbra praecesserit et in imagine; tamen plenius
completur in Christo, quando noluerunt recipere
disciplinam, et vocem sui Domini contempserunt.
Unde eleganter infertur: Periit fides, quae proprie
Christianorum est; et ablata est de ore eorum: omnis
videlicet Filii Dei, fideique confessio.
[(Vers. 29.)] Tonde capillum tuum, et projice, et
sume in directum (sive super labîa) planctum: quia
projecit Dominus, et reliquit generationem furoris sui.
Et Job, audita filiorum et filiarum morte, capillos
legimus totondisse [(Job. I)] : et apud Veteres haec
erat omnium consuetudo lugentium tondere caesariem.
At nunc e contrario comam demittere, luctus
indicium est. Omnis 897 autem planctus et Lamentatio
prophetalis idcirco assumitur: quia projecit
Dominus, et reliquit generationem furoris sui.
Haud dubium quin populum significet Judaeorum.
Et proprie hoc ad Christi tempora referendum,
quando perit fides, et ablata est de ore populi Dominum
blansphemantis.