PL 25, col. 1232

Commentaria in Naum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

de mundo figuraliter praedicari. Quam ob
causam assumptio, quam Septuaginta interpretantur λῆμμα,
et Aquila ἄρμα interpretatus est, apud
Hebraeos MASSA ponitur, id est, grave onus: eo quod
eam adversus quam videtur, premat, nec sinat elevare
cervicem. Porro quod additur, Naum Elcesaei,
quidam putant Elcesaeum patrem esse Naum, et secundum
Hebraeam traditionem etiam ipsum prophetam
fuisse: cum Elcesi [ Al. Elcesaei], usque hodie
in Galilaea viculus sit, parvus quidem et vix ruinis
veterum aedificiorum indicans vestigia; sed tamen
notus Judaeis, et mihi quoque a circumducente
monstratus. Simul et hoc attendendum quod haec
ipsa vel assumptio, vel onus, vel pondus, prophetae
visio sit. Non enim loquitur in ἐκστάσει, ut Montanus

et Prisca Maximillaque delirant; sed quod prophetat,
liber est visionis intelligentis universa quae loquitur,
et pondus hostium facientis in suo populo visionem.
De consummatione itaque mundi secundum ἀναγωγὴν,
o Paula et Eustochium, in consolationem
sanctorum prophetia texitur: ut quaecumque in
mundo vident, quasi praetereuntia et caduca contemnant,
et praeparent se ad judicii diem, ubi
ultor adversus veros Assyrios futurus Dominus
est.
INCIPIT LIBER.

in alio loco: Zelor enim vos Dei zelo [(II Cor. XI)]
. Et
ipse Dominus in psalmo: Zelus domus tuae comedit
me [(Ps. LXVIII)]
. Et Elias: Zelans, inquit, zelatus sum
Domino omnipotenti Deo Israel [(III Reg. XIX)]
. Phinees
quoque zelum, et Matathiae legimus [(Num.
XXV; I Mach. II)] . Et Simonem zelotem apostolum
Jesu Christi, quem Marcus evangelista, Simonem
Chananaeum vocat [(Act. I; Marc. III)] . Zelatur autem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.