PL 25, col. 23
Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
ternis conficitur mensibus, annumque vertentem,
qui ab eo quod semper vertatur et in se redeat,
nomen acceperit. De quibus pulchre uno versiculo
dictum est:
Ver, aestas, autumnus, hyems, et mensis, et annus.
Quodque dicitur: Erat rota in rota, annum in anno
significari putant. De quo alius poeta [(Virgil. II
Georg.)] :
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
Firmamenti etiam similitudinem crystallo comparatam,
coelum hoc quod suspicimus intelligi volunt:
sub quo volvuntur et transeunt quatuor animantia.
Thronumque coloris sapphiri, et sedentem desuper
hominem sub humana similitudine, imperium cuncta
regentis omniaque habentis sub pedibus suis, omnipotentiae
Dei describi autumant; dicique ad extremum: Haec visio similitudinis gloriae Dei:
per quae
quasi per picturam quamdam et 12 imaginem, providentiam
demonstrari. Quodque pedes animantium
recti esse dicantur, et planta pedis vituli, seu rotunda,
terrena quaeque ad coelestia subvolare, et omnibus
angulis amputatis, rotunditatem sequi, quae
omnium figurarum pulcherrima est. Scintillas rutilantes,
cuncta plena luminis indicare, et manus hominis
sub pennis tam ipsius hominis, quam leonis,
et vituli, et aquilae: ut ratio cuncta sustentet, ac
de humilitate terrena ad coelestia sublevet. Haec et
ad Evangelia et ad cuncta quae supra posuimus referre
possumus. Audisse me memini quatuor perturbationes,
de quibus plenissime Cicero in Tusculanis
disputat, gaudii, aegritudinis, cupidinis et
timoris, quorum duo praesentia, duo futura sunt, per
quatuor significari animalia, de quibus et Virgilius
breviter [(Aeneid. lib. VI)] :
Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque:
quae regi debeant ratione, et potentia Dei; quibusque
oppositae sint, immo impositae, virtutes quatuor,
Prudentia, Justitia, Fortitudo, Temperantia, ut harum
gubernentur arbitrio. Quae quomodo vultibus
hominis, leonis, vitulique et aquilae coaptentur,
omnino tacuerunt. Super quibus idem philosophus
et orator in tribus ad filium officiorum libris disputat.
Legi et cujusdam Catinae, quem Syri λεπτὸν, id est, acutum
et ingeniosum, vocant, brevem disputatiunculam,
putantis castrorum ordinem duodecim tribuum
describi in solitudine, ad Orientem et Occidentem,
Septentrionem et Meridiem, quae sibi invicem,
et charitate, et consanguinitate sociantur, et
hoc esse rotam in rota, quae ducantur a spiritu, et
nube protegantur in eremo, et columna ignis illuminentur
in nocte; nec revertantur in Aegyptum, sed
semper ad terram repromissionis ire festinent. Electri
autem in medio similitudinem, interpretatur
Sancta sanctorum, faciemque hominis refert ad
totum Israel; leonis ad regale sceptrum Judae; vituli