PL 25, col. 22

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Joannis [(Cap. IV)] horum animantium species
ac nomina referuntur ad quatuor Evangelia [ Al.
Evangelistas]. Quibus quomodo possit omnium animalium
descriptio coaptari, tentabimus suo loco dicere.
Alii vero qui philosophorum stultam sequuntur
sapientiam, duo hemisphaeria in duobus templi Cherubim,
nos et Antipodas, quasi supinos et cadentes
homines suspicantur. Plerique, juxta Platonem, rationale
animae, et irascitivum, et concupiscitivum,
quod ille λογικὸν et θυμικὸν et ἐπιθυμητικὸν vocat, ad
hominem, et leonem ac vitulum referunt: rationem
et cognitionem, et mentem, et consilium, eamdemque
virtutem atque sapientiam in cerebri arce ponentes:
feritatem vero et iracundiam atque violentiam
in leone, quae consistat in felle. Porro libidinem,

luxuriam, et omnium voluptatum cupidinem in jecore,
id est, in vitulo qui terrae operibus haereat.
Quartamque ponunt quae super haec et extra haec
tria est, quam Graeci vocant συντήρησιν, quae scintilla
conscientiae in Cain quoque pectore, postquam
ejectus est de paradiso, non extinguitur, et qua victi
voluptatibus, vel furore, ipsaque interdum rationis
decepti similitudine, nos peccare sentimus. Quam
proprie Aquilae deputant, non se miscentem tribus,
sed tria errantia corrigentem, quam in Scripturis
interdum vocari legimus spiritum, qui interpellat
pro nobis gemitibus inenarrabilibus [(Rom. VIII, 26)]
. Nemo enim scit ea quae hominis sunt, nisi spiritus qui
in eo est
[(I Cor. II, 11)]
. Quem et Paulus ad Thessalonicenses 11
scribens, cum anima et corpore servari

integrum deprecatur [(I Thess. V)] . Et tamen hanc
quoque ipsam conscientiam, juxta illud quod in Proverbiis
scriptum est: Impius cum venerit in profundum
peccatorum, contemnit [(Prov. XVIII, 13)]
: cernimus
praecipitari apud quosdam et suum locum
amittere, qui ne pudorem quidem et verecundiam
habent in delictis, et merentur audire: Facies meretricis
facta est tibi, noluisti [Al. nescis] erubescere [(Jerem. III, 3)]
.
Hanc igitur quadrigam in aurigae modum
Deus regit, et incompositis currentem gradibus
refrenat, docilemque facit, et suo parere cogit imperio.
Quam disputationem partium animae, id est,
hominis, qui minor mundus ab iisdem philosophis
appellatur, etiam nos attingemus. Sunt qui simpliciter
in quatuor animalibus, juxta Hippocratis sententiam,

quatuor arbitrantur elementa mundi monstrari,
de quibus constant omnia: ignem, aerem,
aquam, terram. Quae quomodo sibi misceantur, et
cum singula sint, sibi juncta videantur, invicemque
se tangant, et in una persona animantium quatuor
species habeant ac figuras, non est propositi operis.
Quatuor quoque rotas de terrenis ad sublimia consurgentes,
singulis et quadriformibus junctas animalibus,
vel eorumdem elementorum commixtionem
aestimant, vel quatuor temporum circulum, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.