PL 25, col. 29

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

duabus alis velabat corpus suum, et alterum
similiter velabatur. Et audiebam sonum alarum, quasi
sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei.
Cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonus
castrorum, cumque starent, demittebantur pennae
eorum. Nam cum fieret vox supra firmamentum quod
erat super caput eorum, stabant et submittebant alas
suas. Et super firmamentum quod erat imminens capiti
eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo
throni, et super similitudinem throni, similitudo quasi
aspectus hominis desuper. Ubi nos posuimus, pennae
eorum rectae, et quasi sonum, vel vocem sublimis Dei,
LXX transtulerunt, alae eorum extentae et volantes;
et quasi vocem fortis: quod in Hebraico dicitur SADDAI
( ). Multaque et in hoc, et in aliis capitulis

ab eis praetermissa sunt, quae ob longitudinem ponere
supersedi. Quod autem nos manifestius interpretati
sumus, alterius ad alterum: unumquodque
duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter
velabatur, pro quo in Hebraeo scriptum est, mulieris
ad sororem suam, vir duabus alis velabat corpus
suum, et vir velabatur similiter: ideo post mulierem
virum posuit in persona eadem, ne sexum in coelestibus
putaremus: cum in uno atque eodem juxta
proprietatem Hebraicam, idem et vir et mulier appellatur.
Videtur autem super 20 quatuor animalia
et rotas totidem, similitudo firmamenti, quod
nos appellamus coelum, habens speciem crystalli,
quod est purissimum, et ex aquis mundis atque lucentibus,
nimio frigore concrescere dicitur: intantum

ut etiam gelu constricta aqua, Graeco sermone κρύσταλλος
nominetur. Decebat autem in superioribus
esse eximiam puritatem, quae cuncta
protegat, id est, rationales sapientesque virtutes, et
quatuor temporum cursum, et mundi plagas, et rerum
omnium ordinem, et Evangelicam praedicationem,
quae ex parte intelligitur, et ex parte velatur.
Voxque auditur alarum volantium, quasi vox aquarum
multarum, quae juxta Apocalypsim Joannis [(Cap. XVII)]
populos significant, paulatimque proficiens
dicitur quasi vox castrorum, et quasi vox sublimis
Dei, quod Hebraice appellatur SADDAI, et juxta
LXX, vox verbi; ut universa quae praedicantur in
mundo, vocem Filii Dei esse credamus. Stantibus
autem animalibus, demittebantur alae eorum. Vocem

enim Dei Omnipotentis resonantem in coelestibus
ferre non poterant, sed stabant, et mirabantur; et
silentio suo, Dei potentiam demonstrabant, qui sedebat
super firmamentum. Quod firmamentum his
qui deorsum erant, habebat similitudinem crystalli:
his autem qui supra, instar lapidis sapphiri videbatur.
Quae similitudo sapphiri, thronus erat ejus qui
sedebat in similitudinem hominis. Ex quo intelligimus,
et firmamentum, et crystallum, et sapphirum,
et hominem in similitudine, non in veritate monstrari.
Hominem autem Deum Patrem debere intelligi
multa docent testimonia. E quibus illud est in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.