PL 25, col. 30

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Evangelio: Homo quidam plantavit vineam, et locavit
eam agricolis [(Matth. XXI, 33)]
. Et post paulum: Misit servos, et super omnes filium suum
[(Ibid., 37)]
.
Rursumque: Homo quidam fecit nuptias filio suo [(Matth. XXII, 2)]
.
Non quod filius excludatur a regno,
de quo scripsit Isaias: Vidi Dominum sedentem
super thronum excelsum et elevatum [(Isai. VI, 1)]
.
Et Joannes: Haec autem, inquit, dixit Isaias, quoniam
[Al. quando] vidit gloriam Filii Dei [(Joan. XII,
41)]
; sed quod in Patre regnet et Filius. Omnia enim
Filii Patris sunt, qui est imago Dei Patris invisibilis [(Coloss. I, 15)]
.
Nam et in Daniele Deus Pater sedens
inducitur [(Dan. VII)] , 21 et offertur ei Filius
hominis, ut accipiat regnum. Et in Apocalypsi Joannis,
eadem de Filio scribuntur [(Apoc. III, VII)] . Et

ad pugnam primi martyris Stephani, cernitur stans
ad dexteram Patris. De quo canitur in psalmo: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam.
Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum [(Psal. CIX, I, 2)]
.
Sicut autem crystallo purissima
quaeque atque lucentia in coelestibus demonstrantur,
quae nostrum oculatum corpus illuminant: sic in
sapphiro, id est, in throno Dei, et super firmamentum
quod coelum accipimus, abscondita atque secreta
et incomprehensibilia Dei sacramenta monstrantur: Qui posuit tenebras latibulum suum
[(Psal. XVII,
12)]
, et in nube videtur et in caligine. Unde et in
Exodo scribitur: Et sub pedibus Dei erat quasi opus
lateris sapphiri, et sicut species firmamenti caeli
mundissimi [(Exod. XXIV, 10)]
. Unde et sponsa pulchritudinem

sponsi describit in Cantico: Venter
ejus quasi tabula eburnea super lapidem sapphirum [(Cant. V, 14)]
.
Et in Joannis Apocalypsi primum fundamentum
jaspidis, secundum sapphiri scribitur [(Apoc. XXI)] .
Et in rationali pontificis, in versu et
ordine lapidum singulorum, secundus ordo carbunculum
habet, et sapphirum, et jaspidem [(Exod.
XXVIII)] . De quibus ex parte lapidibus, in Isaiae Explanationibus
diximus.
[(Vers. 27, 28.)]
Et vidi quasi speciem electri, velut
aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum a lumbis
ejus et desuper. Et a lumbis ejus usque deorsum, vidi
quasi speciem ignis splendentis in circuitu, velut aspectum
arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat
aspectus splendoris per gyrum. Haec visio similitudinis

gloriae Domini. Similitudo hominis qui sedebat super
similitudinem throni, qui thronus habebat similitudinem
lapidis sapphiri, a lumbis et desuper,
electro comparatur. Quod electrum, et intrinsecus
et extrinsecus habebat quasi ignis aspectum. A lumbis
vero et deorsum ignis erat resplendens in circuitu;
ut ostenderet ea, quae supra lumbos sunt,
ubi sensus versatur et ratio, non indigere igne nec
flammis, sed pretiosissimo metallo, et purissimo.
Ea vero quae a lumbis deorsum, ubi coitus, ubi generatio,
ubi incentiva vitiorum purgatione 22 indigere
flammarum, ut cum purgata fuerint, habeant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.