PL 25, col. 31

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

sicut arcus similitudinem, quae vulgo Iris dicitur,
cum fuerit in nube in die pluviae. Iris enim quae in
sancta Scriptura vocatur arcus, et in Apocalypsi
Joannis eodem nomine Iris dicitur [(Apoc. IV)] , nisi
in pluvia, et in aquosa nube non potest apparere,
diversorum colorum, et pulcherrimorum, et sensim
in alios transeuntium. Unde et poeta [(Virgil. IV
Aeneid.)] :
Mille rapit varios adversa luce colores.
Sed et morem vulgi sequens idem poeta: Cum bibit,
inquit, arcus. Ex quo significat numquam arcum
apparere, nisi in nube et in aquis. Hic arcus signum
est clementiae, et testamenti Dei, quod fecit cum
hominibus: ut quando apparuerit in nube, sciamus
nos, secundum antiquitatis exemplum, nequaquam

perituros esse diluvio [(Genes. IX)] . Ex quo ostenditur
post poenas atque supplicia, et purgationem
peccatorum, futuram misericordiam, dumtaxat in
his qui Deum meruerint videre regnantem. Unde
dicitur: Hic erat aspectus splendoris per gyrum. Per
gyrum Dei, vel throni, vel omnium quae perspecta
sunt. Et haec visio gloriae similitudinis Dei: non quo
gloriam Domini viderit, sed similitudinem gloriae
ejus. Visio autem omnis haec est: Spiritus elevans,
et nubes magna, et quatuor animalia, et rotae totidem
sequentes animalia, et spiritum, quae sub firmamento
Dei esse meruerunt. Quae postquam elevata
sunt, et audierunt vocem quasi aquarum multarum,
et quasi verbi sublimis Dei, vocemque castrorum
et exercitus, demiserunt alas, et stuporem

silentio demonstrarunt: apparuitque sedens super
similitudinem sapphiri quasi similitudo hominis, qui
a lumbis supra habebat speciem electri, et a lumbis
deorsum speciem ignis in circuitu. Post quem terrorem
datur signum misericordiae; velut aspectus
arcus cum fuerit in nube in die pluviae. De hac visione
prolixius diximus quia et obscura est, et a
multis varie exponitur. In reliquis quantum fieri
potest absque damno sensuum, propter magnitudinem
voluminis brevitati studebimus.
[(CAP. II)]
[(Cap. II.--Vers. 1.)]
23 Et vidi, et cecidi in faciem
meam, et audivi vocem loquentis. Non est elatus visionum
magnitudine, sed conscientia fragilitatis humanae
procidit in faciem suam. Unde et apostolus
Paulus post ascensionem coeli et paradisi, et auditionem

verborum ineffabilium, datum sibi dicit angelum
Satanae, qui se colaphizet, ne extolleretur [(I Cor. XII)] .
Et Abraham cecidit in faciem, postquam
audivit sermones Dei. Et tamen quia non
peccato, sed humilitate corruerat, a Domino sublevatur,
et verba ejus jubetur audire [(Gen. XVII)] .
Sciendum quoque, quod aliud sit in faciem cadere,
aliud retrorsum. Abraham, postquam audivit de
nativitate Isaac, cecidit in faciem, et risit [(I Reg. IV)] .
Heli autem, qui peccaverat, retrorsum cecidit. Et
de Dan in Genesi scriptum est: Fiat Dan coluber in
semita, mordens plantam equi, et cadet eques retrorsum,
salutem expectans Dei [(Gen. XLIX, 17, 18)]
. Quia
enim ad morsum colubri ceciderat ex equo, propterea

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.