PL 25, col. 37

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Unde Paulus et Barnabas loquuntur ad
Judaeos [ Al. eos]: Vobis quidem oportuerat praedicari
verbum Dei: sed quia noluistis suscipere sermonem,
ecce convertimur ad gentes [(Act. XIII, 46)]
. Et de centurione
dicitur: Neque in Israel tantam fidem inveni [(Matth. VIII, 10)]
.
[(Vers. 7.)]
Domus autem Israel nolunt audire te,
quia nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel
attrita fronte est et duro corde. Ne contristeris, ait,
si te audire noluerint. Idcirco te non audient: quia
me audire contemnent: juxta quod et Salvator aiebat: Qui vos non recipit, me non recipit
[(Ibid., X, 40)]
.
In quo aperte liberum monstratur arbitrium. Et duae
redduntur causae, quare non audiant: quia perversae,
inquit, sunt voluntatis, et attrita fronte, sive, ut

Septuaginta verterunt, contentiosi sunt: et subauditur,
quod saepe ad salutem provocati, noluerunt
audire.
[(Vers. 8, 9.)]
Ecce dedi faciem tuam valentiorem
faciebus eorum, et frontem tuam duriorem 30 frontibus
eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam.
Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus
exasperans est. Et dixit ad me. Domus Israel
attritae frontis est, et procacis audaciae, et duro sic
corde, ut scorpionibus comparetur. Ideo dedi tibi
vultum durissimum, et frontem quae nullo pudore
superetur. Ex quo discimus, interdum gratiae esse
Dei impudentiae resistere, et cum res poposcerit,
frontem fronte concutere. Hoc autem tribuitur, ne
nostra verecundia et humanus pudor pertimescat

insidias aemulorum.
[(Vers. 10.)]
Fili hominis, omnes sermones meos quos
loquar ad te, assume in cor tuum, et auribus audi. Iste
est cibus voluminis, et haec sunt verba quibus pro
diversitate audientium, vel lamenta, vel carmen,
vel vae hominibus loquitur [ Al. loquimur]. Et tamen
notandum, quod ante sermones Dei in nostro corde
condendi sunt audiendique et intelligendi diligentius;
et sic ad populum proferendi.
[(Vers. 11.)]
Vade, ingredere ad transmigrationem
(sive captivitatem), ad filios populi tui, et loqueris ad
eos, et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte
audiant et quiescant: Et Dominus noster venit ad
populum Judaeorum, mittente Patre, ut praedicaret
captivis remissionem, et impleretur in eo quod scriptum

est: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem:
dedit dona hominibus [(Psal. LXVII, 19)]
.
[(Vers. 12.)]
Et assumpsit me spiritus, et audivi post
me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini
de loco suo. Deus de quo scriptum est: Assumens
mansuetos Dominus [(Psal. CXLVI, 6)]
, ipse assumpsit
et prophetam, qui non erat in carne, sed in spiritu,
et ambulans in spiritu, carnis opera non implebat:
spiritus enim Dei erat in eo. Quamobrem et terrena
contemnens rapitur a spiritu, et audit post se vocem
commotionis magnae, praeteritorum obliviscens, et
in futurum se extendens, ut inimicorum insidias

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.