PL 25, col. 38

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

post tergum relinqueret. Tale quid et in Exodo legimus [(Exod. XXIV)] ,
quando Pharao et omnis exercitus
ejus persequebatur Israel, et angelus in columna
nubis deseruit priora castrorum; venitque post
tergum, et tota nocte stetit inter Israel et Aegyptios: 31
ut, perterritis adversariis, audiret Israel: Benedicta
gloria Domini de loco suo. Locus autem Domini
est omnis in quibus hospitium invenit. Aut certe
Filius locus est Patris, sicut et Pater locus est filii,
dicente Domino Salvatore: Ego in Patre, et Pater
in me [(Joan. XIV, 11)]
. Hoc idem significat et Michaeas: Ecce Dominus egredietur de loco suo, et
descendet super excelsa terrae, et commovebuntur
montes subter eum, et valles tabescent sicut cera a
facie ignis, et sicut aqua quae defertur in praeceps
[(Mich. I, 3, 4)] .
Descendente enim Domino Salvatore,
et proficiscente de Patre, excelsa terrae montesque
commoti sunt, et inferiora vallium liquefacta.
Potest locus esse gloria Domini, et lux inaccessibilis,
de qua Apostolus loquitur: Qui solus habet immortalitatem,
et lucem habitat inaccessibilem [(I Tim. VI, 16)]
.
Quando praeterita judicia Domini animo revolvimus,
audimus vocem post tergum commotionis magnae.
Quando futura corde meditamur, auditur vox de
prioribus, et ex his quae ante sunt.
[(Vers. 13.)]
Et vocem alarum animalium percutientium
alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium
animalia, et vocem commotionis magnae. Pro eo quod
subauditur, ἀπὸ κοινοῦ juxta Hebraicum: audivi post
me vocem commotionis magnae, et audivi vocem alarum

animantium, et vocem rotarum, addidere LXX: Et vidi
vocem alarum animalium percutientium alteram ad
alteram, et reliqua juxta illud quod in Exodo legitur: Et videbat omnis populus vocem Dei
[(Exod. XX, 18)]
:
ut vocem quae veniebat post tergum, audierit propheta:
quae autem ante se erat, viderit. Sed melius
et verius est, auditam vocem intellexisse, quam
visam, tam alarum percutientium se mutuo, quam
rotarum, de quibus supra diximus, et commotionis
magnae quae Dei iram super Israel populum venturam
esse monstrabat.
Vers. 14. Spiritus quoque levavit me, et assumpsit
me, et abii amarus in indignatione spiritus mei. LXX: Et spiritus elevavit me, et suscepit me, et abii sublimis
in impetu spiritus mei.
Postquam elevatus a spiritu

est, et assumptus ab eo, tunc in indignatione et in
amaritudine spiritus sui abiit quo ferebatur, intelligens
indignationem Dei, et quid significaret visio,
mente pertractans. 32 Sive sublimis ipso spiritus
sui impetu ferebatur, cupiens ire quo Dominus imperabat.
Spiritum autem ejus, non Spiritum sanctum,
sed spiritum hominis intelligamus, de quo in multis
locis dicitur, ut in Isaia: De nocte consurgit spiritus
meus ad te, Deus [(Isai. XXVI, 9)]
. Transferturque
propheta (non ut quidam aestimant) in spiritu, sed
in ipso corpore, quod et de Abacuc juxta Theodotionem
legimus [(Dan. XIV)] .

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.