PL 25, col. 39

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

[(Vers. 15.)]
Manus enim Domini erat mecum confortans
me. Et veni ad transmigrationem ad acervum
novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen
Chobar. Et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem
diebus maerens in medio eorum. LXX: Et manus Domini
facta est super me fortis, et intravi ad captivitatem
sublimis. Et circuivi habitantes super fluvium Chobar,
qui erant ibi: Et sedi ibi septem diebus conversans in
medio eorum. Pro eo quod nos vertimus, acervum
novarum frugum, Aquila, Symmachus, et Theodotio
ipsa verba posuere Hebraica THEL ABIB ( ):
quod Septuaginta transtulerunt, sublimis et circuivi;
melius esse credentes aliquid dicere, quam imponere
quod lectori faceret quaestionem. Nos autem ab
Hebraeis didicimus, Thel abib significare, quando

nova frumenta, vel hordea congregantur, et post
famem et penuriam, antequam terantur in area, spem
ciborum aliquam repromittunt. Ita et Israel parvus
et tenuis, qui habitabat in ripis Chobar fluminis,
quasi reviviscens, ortusque de terra, sementem
Judaici populi promittebat. Manus autem Domini
fit super prophetam, confortans eum, ut possit
nomen speculatoris accipere, et docere quod didicit.
Septemque prius diebus versatur inter eos, videns
cuncta quae gererent, ut postea sciret quae corriperet.
Moeret autem, sive conversatur in medio
eorum, videns scelera, et justam Dei pro peccatorum
iniquitate sententiam. Pro eo quod nos diximus, maerens,
et in Hebraeo scriptum est MASMIM ( ),
Theodotio transtulit, admirans, ut stuporem Prophetae

iniquitates eorum cernentis exprimeret.
Aquilae vero secunda editio, quam Hebraei κατὰ
ἀκρίβειαν nominant, transtulit: ἠρεμάζων, id est, quiescens,
et seorsum positus, ut fuisse quidem in
medio 33 captivorum, sed ab eis separatum mente,
monstraret.
[(Vers. 16, 17.)]
Cum autem pertransissent septem dies,
factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis,
speculatorem dedi te domui Israel, et audies
de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me. Qui
speculator futurus est, et Dei verba populo narraturus,
multo tempore debet quiescere, et dolere ad
ea quae videat: nihilque habere eorum in conscientia,
quae in aliis correpturus est.
[(Vers. 18, 19.)]
Si dicente me ad impium: Morte

morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris
ut avertatur a via sua impia, et vivat: ipse impius in
iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de
manu tua requiram. Si autem annuntiaveris impio,
et ille non fuerit conversus ab iniquitate, et a via
sua impia: ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu
autem animam tuam liberasti. Duo sunt impii, sive
iniqui, ut LXX transtulerunt. Unus qui nihil audit a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.