PL 25, col. 40

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

speculatore, et in sua impietate moritur; cujus
sanguis de speculatoris quaeritur manibus. Alter, cui
speculator annuntiat, et ille audire contemnens, suo
vitio moritur: ita dumtaxat, ut speculator a culpa
alienus sit. Ex quo intelligimus ideo Dominum impio
comminari, et dicere: Morte morieris, ut avertatur
a via sua impia, et vivat. Comminatio enim
non in homines, sed in peccata [ Al peccatores] est,
nec in eos qui convertuntur a vitiis, sed qui in peccato
permanent. Magnumque discrimen est, Dei
tacere sermones, ob triplicem causam: vel propter
timorem, vel propter pigritiam, vel propter adulationem.
Unde et Isaias: Vae, inquit, mihi misero,
quia tacui [(Isa VI, 5)]
. Quodque sequitur: Tu autem
animam tuam liberasti, illud Apostolicum sonat: Si

cujus opus arserit, damnum patietur, ipse autem salvus
erit: sic tamen quasi per ignem [(I Cor. III, 14)]
; ut
probet utrum speculator externus a causa sit mortis
ejus qui periit, an reus. Opus enim magistri, salus
discipuli est.
[(Vers. 20, 21.)]
Sed et si conversus justus a justitia
sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram
eo. Ipse morietur, quia non annuntiasti ei; in peccato
suo morietur, et 34 non erunt in memoria justitiae ejus
quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
Sin autem tu annuntiaveris justo, ut non peccet justus,
et ille non peccaverit: vivens vivet, quia annuntiasti
ei, et tu animam tuam liberasti. Sicut impios, vel
iniquos duos legimus: Unum, qui non audivit, et
periit; alterum, qui audivit, et perseveravit in nequitia:
sic duo justi sunt, unus qui non audivit,

et periit; alter qui audivit, et conversus ad poenitentiam,
salvavit animam suam. Notandumque quod
possit justus cadere; et si habuerit magistrum, ad
meliora converti. Et bona igitur opera indigent assiduo
praeceptore, ne lapsus ab optimo cursu, retrahat
pedem. Et impius quidem, vel iniquus si conversus
non fuerit, in impietate et iniquitate sua
morietur. Justus autem si fecerit impietatem atque
peccatum, non statim moritur; sed ponitur offendiculum
coram eo, sive tormentum; et ut Theodotio dixit, infirmitas:
ut torqueatur, et planam viam non inveniat,
et intelligat se languidum, de quibus et Apostolus
dicit: Ideo infirmantur multi apud vos, et dormiunt
multi (Ibid; XI, 30. Prodest enim justo intelligere
delictum suum, conscientiaeque tormentum,

et dicere cum Psalmista: Conversus sum in aerumna
mea, dum mihi infigitur spina [(Ps. XXXI, 4)]
. Et quomodo
impio non sunt obviae iniquitates, si avertatur
a via sua impia et vivat: sic justo non prosunt antiquae
justitiae, si novis facinoribus opprimatur. Quod
autem intulit: Ipse morietur, quia non annuntiasti ei,
subauditur, potuisse eum vivere, si speculator magisterque
docuisset.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.