PL 25, col. 41
Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
[(Vers. 22.)]
Et facta est ibi [Vulg. tacet ibi] super
me manus Domini, et dixit ad me: surgens egredere
in campum, et ibi loquar tecum. Quod ex Hebraeo
transtulimus, ibi, et in LXX non habetur, significanter
positum est, nec dubium quin locum significet.
Supra enim legimus: Et veni ad transmigrationem ad
acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta
fluvium Chobar (Supra, III, 15). Recteque ei cui dixerat, sedi,
jubetur ut surgat. Et qui ingressus fuerat ad
transmigrationem, audit, egredere: 35 non in confragosas
valles, non in praeruptas rupes, sed in
campi latitudinem quae possit capere gloriam Domini.
Unde et Corinthiis dicitur: Dilatamini [(I Cor. VI,
13)]
. Quando ingreditur ad captivos, de quibus dictum
est, quod insaniant et persequantur eum, forti
manu indiget, ut possit resistere, et furorem persequentium
sustinere. Quando autem egreditur in
campum, fit quidem super eum manus Domini:
quia absque illius adjutorio exire non poterat,
sed non additur fortis. Ad videndam enim gloriam
Dei, non ad pugnandum egreditur. Et hoc
animadvertendum, quod in medio captivorum sedentium,
ipse sedens Propheta gloriam Domini non
viderit.
[(Vers. 23.)]
Et surrexi [Vulg. surgens] et egressus
sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat,
quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar. Jubente
Domino, ingreditur, et jubente egreditur, sedetque
cum sedentibus; quia stantem illum numerus captivorum
audire non poterat. Egressusque in campi latitudinem,
vidit stantem gloriam Domini, quam prius
viderat ambulantem, et elevantem se, et interdum
stantem. Quia juxta fluvium saeculi hujus Chobar, qui
interpretari potest [ Al. interpretatur] gravissimus,
gloria cernebatur: quod significat, omnem mundi
hujus gloriam praeterfluere, et gradum stabilem non
habere. Gloria autem Domini stans, et perseverans,
cum stante Propheta videtur in campo: quae in
medio captivorum, nec stare poterat, nec videri.
[(Vers. 24.)]
Et cecidi in faciem meam, et ingressus est
in me spiritus, et statuit me super pedes meos: et locutus
est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere
in medio domus tuae. Stantem gloriam Domini
ferre non sustinens, cecidit in faciem suam, ut ab
ingrediente in eum spiritu levaretur. Qui spiritus
statuit eum super pedes suos, et locutus est ei, dicens: Intra et includere in medio domus tuae.
Et est
sensus: Quia corroboratus es aspectu Dominicae
majestatis, nullum timeas, nec aliquem pertimescas;
sed revertere in domum tuam: vel ad necessitates
corporis, ut quidam putant, vel in signum futurae
obsidionis. Et quomodo Isaias discalciatus et nudus [(Isai. XX)] ,
trium annorum captivitatem, et nuditatem 36
populi nuntiavit, ita et tu clausus domo,
opere ipso propheta vicinam obsidionem urbis Jerusalem.