PL 25, col. 42

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

[(Vers. 25, 26.)]
Et tu, fili hominis: ecce data sunt
super te vincula, et ligabunt te eis, et non egredieris
de [Vulg. in] medio eorum, et linguam tuam adhaerere
faciam palato (vel gutturi) tuo, et eris mutus, nec ut
vir objurgans eos [A Vulg. abest eos]: quia domus
exasperans est. Quod in domo clauditur, quod vinculis
alligatur, quod non egreditur ad eos, inter quos
habitat, sed inter multitudinem captivorum, solitudinem
carceris patitur (ut supra dixi) obsidionis indicium
est, quod clausa Jerusalem atque circumdata
ab exercitu Chaldaeorum, nullum habitantium foras
exire permittet. Haec est olla de qua Jeremias loquitur [(Jerem. I)] ,
et ipse hic Propheta in consequentibus;
in qua carnes populi consumuntur. Quod autem
lingua Prophetae palato vel gutturi cohaeret et

mutus effectus, auctoritatem non habet increpantis,
causa perspicua est: quia inquit, domus exasperans
est. Et est sensus: Tantae sunt amaritudinis, et
tantae adversus Deum contentionis, ut objurgantem
non mereantur audire. Ex quo perspicuum est, ubi
multitudo fuerit peccatorum, indignos esse peccantes,
qui a Domino corrigantur.
[(Vers. 27.)]
Cum autem locutus fuero tibi, aperiam
os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus:
Qui audit, audiat: et qui quiescit, quiescat: quia
domus exasperans est. Illud quod in Ecclesiaste legimus: Tempus tacendi, et tempus loquendi
[(Eccles.
III)]
, etiam in sermone prophetico comprobatur:
quod ejusdem sit sapientiae et tacere et loqui pro
tempore, et dare conservis suis in tempore suo cibaria.

Unde et Isaias ad populum non credentem: Tacui, numquid semper tacebo? dicit Dominus
[(Isai.
LXV)]
. Qui igitur ob multitudinem peccatorum diu
clausum os tenuit: quia vidit aliquos posse converti,
de quibus dictum est: Qui audit audiat, et qui
a malis quiescit quiescat, et desinat: idcirco aperto
ore, et non propria voluntate, sed Domini jussione
loquitur ad populum. Id autem quod nos posuimus: Qui audit audiat: et qui quiescit, quiescat:
pro quo
LXX interpretati sunt: Qui audit audiat: et qui incredulus
est, incredulus sit: secunda Aquilae editio
ita transtulit: Qui audit 37 audietur: et qui relinquit,
relinquetur. Et est sensus: Qui habet dabitur ei:
qui autem non habet, etiam id quod videtur habere
auferetur ab eo [(Marc. IV, 25)]
.

[(CAP. IV)]
[(Cap. IV.--Vers. 1, 2.)]
Et tu, fili hominis, sume,
tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo
civitatem Jerusalem, et ordinabis adversus eam obsidionem,
et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem,
et dabis contra eam castra, et pones arietes in
giro. Sicut prius diximus: Intra et includere in medio
domus tuae, et ecce data sunt super te vincula, et ligabunt
te, et non egredieris, typum esse prophetam futurae
obsidionis urbis Jerusalem: ita nunc Geometrica
jubetur in latere arte describere, ipsumque
laterem poni in conspectu prophetae, ut postquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.