PL 25, col. 48

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

et inopiam populi Israel opere demonstrare. Sicut
enim in rerum omnium penuria, non quaeruntur
ciborum diversitates et deliciae; sed quomodo venter
impleatur: sic nunc propheta frumentum, et
hordeum, fabam, lentem, et milium, avenamque
mittit in unum vas, facitque trecentos nonaginta
panes, quos per singulos dies comedat: qui panes
habent vicenos siclos, id est, stateres. Siclus autem,
id est, stater, habet drachmas quatuor.
Drachmae autem octo, Latinam unciam faciunt: ita
ut unus panis decem uncias habere dicatur, quo
trahitur magis anima quam sustentatur. Sterilitatem
cibi, aquae auget sterilitas. Sextam enim partem
mensurae Hebraicae, quae appellatur HIN, jubetur
per singulos dies bibere. Porro HIN duos χόας Atticos

facit: 44 quos nos appellare possumus duos
sextarios Italicos, ita ut HIN mensura sit Judaici
sextarii, nostrique castrensis, cujus sexta pars facit
tertiam partem sextarii Italici. Qui cibus et potus
juxta inclytum Oratorem non vires tribuit, sed
mortem prohibet. Quod autem dicit: A tempore
usque ad tempus comedes, vel bibes, illud, a vespere
usque ad vesperam significat: licet quidam male ab
anno usque ad annum intelligi putent. Ipsique panes
instar hordeacii panis subcinericii fiunt. Diciturque
ei, ut humano stercore operiat eos, non ignorantibus
his qui comessuri sunt (solet quippe inscitia
miserias temperare) sed videntibus, et in oculis
eorum, ut ante aspectus horrorem, quam gustus
nauseam sustineat. Notandum quoque, quod juxta

numerum dierum sinistri lateris, trecenti nonaginta
subcinericii panes jubeantur fieri, et per singulos dies
comedi; et de quadraginta dierum dextri lateris
panibus omnino taceatur: ut occulte sancta Scriptura
insinuet, non eamdem poenam populi esse
peccatoris, si tamen notitiam habeat Dei, et ejus
qui a religione veri Dei omnino discesserit. Possumus
autem et hoc dicere juxta intelligentiam spiritualem,
quod Judaicus populus post offensam Dei
usque hodie subcinericios panes comedat mixtos frumento,
hordeo, faba, lente, milio, et avena; quorum
alter hominum, alter jumentorum cibus est. In
eo enim quod videntur in unum Deum credere, habent
aliquid et frumenti. Quod autem Filium negant,
hordeo jumentorum pascuntur et fabis, quibus

comedentium venter inflatur, et mens opprimi dicitur:
intantum ut Pythagoraeis quoque cibus detestabilis
sit. Propter lentem Esau primogenita perdidit [(Genes. XXV)] .
Milium rusticorum, et agrestium,
et altilium cibus est. Avena, sive vitia et olyra,
bruta pascuntur animalia. Quod autem scribitur,
juxta LXX, Elias fugiens Jezabel invenisse panem ὀλυρίτην,
subcinericium [(III Reg. XIX)]
, persecutionis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.