PL 25, col. 82

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ostenditur quid unusquisque in cubiculo suo
faciat. Sed secundum anagogen melius intelligi potest,
quod nonnulli principes Ecclesiarum faciant in
tenebris, quae dictu quoque turpia sunt. Iste est
absconditus cordis homo, de quo dicitur: Ingredere
in cubiculum tuum [(Mich. VI, 4)]
. Et rursum: Qui videt
in abscondito 88 reddet tibi. Recolat unusquisque
conscientiam suam, et opera tenebrarum recordetur
in tenebris, sciatque scriptum: Omnis qui mala operatur,
odit lucem, et non venit ad lucem, ne arguatur
a luce [(Joan. III, 20; I Thess. V)]
. Et in se illud intelliget
esse completum: Qui inebriatur, nocte inebriatur [(Prov. II, 25)]
.
Quod juxta litteram stare non potest.
Quanti enim in prandiis conviviisque dierum inebriantur?
Sed quia ebrietas cordis offendens Deum, tenebrarum

est, et non lucis, propterea quicumque inebriatur,
nocte inebriatur. Cum autem seniores
domus Israel fecerint mala in tenebris et in abscondito
cubiculorum suorum, et putaverint se Deum
posse celare, tunc consequenter dicent: Non videt
nos Dominus, dereliquit Dominus terram. Multique
sunt peccatores et ambulantes juxta cogitationes
suas, qui Deum non aestimant curare mortalia, nec
ad illum nostra vitia pertinere. Certe quando peccamus,
si cogitaremus Deum videre et esse praesentem,
numquam quod ei displicet, faceremus.
Porro quod sequitur, Dereliquit Dominus terram,
quorumdam etiam philosophorum sententia est, qui
ex siderum cursu atque constantia, suspicantur esse
in coelestibus providentiam, et terrena contemni,

dum nihil recti nec juxta ordinem in terris geritur.
[(Vers. 13, 14.)]
Et dixit ad me: Adhuc conversus
videbis abominationes majores, quas illi [Al. istae]
faciunt. Et introduxit me per ostium portae domus Domini,
quod respiciebat ad Aquilonem; et ecce mulieres
sedentes [Vulg. ibi . . . sedebant] plangentes Adonidem.
Quem nos Adonidem interpretati sumus, et Hebraeus
et Syrus sermo THAMUZ ( ) vocat: unde quia
juxta gentilem fabulam, in mense Junio amasius
Veneris et pulcherrimus juvenis occisus, et deinceps
revixisse narratur, eumdem Junium mensem eodem
appellant nomine, et anniversariam ei celebrant
colemnitatem, in qua plangitur a mulieribus quasi
mortuus, et postea reviviscens canitur atque laudatur.

Consequenterque 89 postquam principes et seniores
domus Israel quid fecerint in templo ac tenebris
cubiculisque monstratum est: etiam mulierum
vitia describuntur, quae plangunt amatorum societate
privatae, et exsultant, si eos potuerint obtinere. Et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.