PL 25, col. 430
Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit [(Joan. I,
18)] . Quasi aliis verbis dixerit: Eritque clausa principi.
Princeps solus sedebit in ea, ut comedat panem
perfectae et consummatae scientiae. Nemo enim
novit Filium nisi Pater, et nemo novit Patrem nisi
Filius, et cui voluerit Filius revelare [(Matth. XI, 27)] .
Pulchre quidam portam clausam, per quam solus
Dominus Deus Israel ingreditur, et dux cui porta
clausa est, Mariam Virginem intelligunt, quae et ante
partum, et post partum virgo permansit. Etenim
tempore quo angelus loquebatur: Spiritus sanctus
veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te,
quod autem nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius
Dei [(Luc. I, 35)] , et quando natus est, virgo permansit
aeterna; ad confundendos eos, qui arbitrantur
eam post nativitatem Salvatoris habuisse de Joseph
filios, ex occasione fratrum ejus qui vocantur in
Evangelio [(Marc. III)] . Super qua quaestiuncula, Romae
adversum Helvidium illius temporis haereticum, in
adolescentia non grandem librum scripsisse me novi.
[(Vers. 4 seqq.)]
Et adduxit me per viam portae
Aquilonis in conspectu domus, et vidi, et ecce impleverat
[Vulg. implevit] gloria Domini domum Domini, et
cecidi ante faciem meam. Et dixit ad me Dominus:
Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus
tuis audi omnia quae ego loquar ad te de universis
ceremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus,
et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.
Vir qui ductor prophetae est, et quo cuncta
in templo monstrante cognoscit, postquam clausam
ei ostenderat portam numquam reserandam, et tamen
apertam ei qui clausis ingressus est ostiis, ducit
prophetam ad viam portae 539 Aquilonis, quae
tamen et ipsa esset in conspectu domus, haud dubium
quin templum significet. Cumque propheta e regione
vidisset plenam domum Domini gloria Domini,
eamdem videlicet quam in Aquilonis plaga positus
contra cernebat, statim cecidit in faciem suam,
majestatem gloriae Domini ferre non sustinens. Unde
quia fuerat humilitate dejectus, dicit ad eum, nequaquam
vir, sed Dominus: Fili hominis, pone cor
tuum, et reliqua. In consummatione tabernaculi et
aedificii templi quod a Salomone constructum est,
apparuit gloria Domini, quae postea evangelicae gloriae
comparatione destructa est, dicente Apostolo:
Etenim non est glorificatum, quod glorificatum est,
in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim
quod destruitur, per gloriam est: multo magis
quod manet in gloria est [(II Cor. III, 10)] . Cavendumque
ne destructionem prioris gloriae abolitionem
putemus; sed sic sentiendum, quod postquam venerit
quod perfectum est, id quod ex parte fuerat, destruetur:
velut si solis radiis lampadem compares,
aut lampadis lumen lucernae [ Al. lucernulae.] Quamobrem
et de Joanne Baptista dicitur: Ille erat