PL 25, col. 270

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

332
habere se jactant. Quo sermone demonstrat,
nequaquam hominem esse de quo scribitur, sed contrariam
fortitudinem, quae quondam in Dei paradiso
commorata sit: licet Judaei hoc per τρόπον, quae appellatur ὑπερβολὴ,
de Hiram rege Tyri aestiment
prophetari. Cui autem dicitur: In deliciis paradisi
Dei fuisti, sive factus es, quid habuerit, ostendit,
quidve perdiderit. Porro quod habitationi paradisi
copulatur, omnis lapis pretiosus operimentum tuum,
sive colligatio tua, et circumdatio, sardius, topazius,
et jaspis, chrysolithus, et onyx, et berillus, sapphirus,
et carbunculus, et smaragdus, sive, ut in LXX,
diverso ordine nominibusque aliis, duodecim lapides
continentur, hoc observandum est, non omni lapide
pretioso regem Tyri fuisse circumdatum, sive opertum,

et ut Symmachus transtulit, vinctum atque
constrictum: sed omnem lapidem quem habuit princeps
Tyri, fuisse pretiosum. Alioquin multi sunt pretiosi
lapides quos in praesenti loco Scriptura non nominat,
chalcedonius, sardonyx, chrysoprasus, hyacinthus,
crystallus quoque, et pretiosissimum
margaritum. Sed et Aquila et Symmachus ac Theodotio
in praesenti loco multum inter se, et LXX
Interpretes non solum ordine, sed et numero discrepant
atque nominibus. In Apocalypsi quoque Joannis,
ubi de vivis lapidibus Jerusalem exstructa memoratur,
paululum in extremis partibus ordine commutato,
iidem in fundamentis ejus ponuntur lapides, ita
ut portae illius crystalli lumine scribantur aedificatae [(Apoc. XXI)] .
Sed et in pectore pontificis, per quatuor

ordines in Rationali [(Exod. XXVIII)] , iidem lapides
describuntur, et in humeris ejus duo lapides
onychini, in quibus duodecim patriarcharum scripta
sunt nomina, quos verus pontifex, de quo scriptum
est: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem
Melchisedech [(Ps. CIX, 4)] , portat in pectore, portat
in humeris, ut in duodecim lapidibus apostolorum
numerum; et in duobus utriusque Testamenti
sacramenta demonstret, quorum unus Joannes Evangelista
recubuit in pectore ejus, ut hauriret fluenta
sapientiae, et posset dicere: In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum:
hoc erat in principio apud Deum [(Joan. I, 1, 2)] .
Isti sunt vivi lapides, de quibus aedificatur Ecclesia, et 333
de quibus scribit Apostolus Petrus: Si credidistis,

quia suavis est Dominus: ad quem accedentes
lapidem viventem, ab hominibus quidem reprobatum,
a Deo autem electum honorabilem, et ipsi
sicut lapides viventes, aedificamini domus spirituales
in Sacerdotium sanctum, offerre spirituales victimas
placentes Deo per Jesum Christum: quoniam
dicit Scriptura [(Isa. XXVIII, 16)] : Ecce ponam in Sion
lapidem angularem, electum, pretiosum, et qui credit
in eo, non confundetur [(I Petr. II, 3 et seqq.)] . Super
quo et vas electionis pari voce consentit, dicens:
super aedificati in fundamento apostolorum et prophetarum,
ipso angulari lapide Christo Jesu Domino
nostro, in quo omnis aedificatio constructa, crescit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.