PL 25, col. 451
Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
et aliae decimae, quas unusquisque de populo
Israel in suis horreis separabat, ut comederet eas
cum iret ad templum in urbe Jerusalem, et in vestibulo
templi, et sacerdotes ac Levitas invitarent ad
convivia. Erant autem et aliae decimae, quas pauperibus
recondebant, quae Graeco sermone appellantur πτωχοδέκαδαι.
At vero primitiva quae de frugibus
offerebant, non erant speciali numero definita, sed
offerentium arbitrio derelicta. Traditionemque accepimus
Hebraeorum non lege praeceptam, sed magistrorum
arbitrio inolitam: qui plurimum, quadragesimam partem
dabat sacerdotibus: qui minimum, sexagesimam:
inter quadragesimam et sexagesimam licebat offerre
quodcumque voluissent. Quod igitur in Pentateucho
dubium derelictum est, hic specialiter definitur propter
sacerdotum avaritiam, ne amplius a populo exigant
in primitiis deferendis, id est, ut sexagesimam partem
offerant eorum, quae gignuntur e terra. Si enim corus,
qui Hebraice appellatur HOMER ( ), et a LXX
dicitur gomor, triginta habet modios, tam in aridis
speciebus, quam in liquentibus: epha quoque et
batus juxta quod supra diximus, decima pars est cori,
praecipiturque ut sexta pars tam ephi, quam bati
detur sacerdotibus in primitiis offerendis, quae de
tribus modiis dimidium facit modium, perspicue
supputatur, sexagesimam partem primitiarum sacerdotes
accipere debere. Haec interim juxta litteram,
et juxta Hebraicam veritatem et sensisse, et audisse
sufficiat. Nunc revertamur ad intelligentiam spiritualem, 566
in qua primum quaerendum quomodo
dicatur: Honora Dominum de tuis justis laboribus,
et da ei de fructibus justitiae tuae: ut impleantur
cellaria tua frumento, et vino torcularia tua redundent [(Prov. III, 9)] ;
ut postquam obtuleris primitias
laborum tuorum atque virtutum, et dixeris: Ecce
nunc ego attuli tibi primitias frugum terrae, quas
dedisti mihi, Domine: merearis audire: Benedictus
tu in civitate, et benedictus tu in agro: benedicti
filii uteri tui, et genimima terrae tuae, et fructus jumentorum
tuorum [(Deut. XXVIII, 3)] , et caetera, et
possideas, juxta Apostolum [(Ephes. I)] , omnem benedictionem
spiritualium in coelestibus in Christo:
dum quidquid habes, non tuae putas esse virtutis,
sed ejus misericordiae, qui fruges dedit. Et siquidem
tantum habuerimus scientiam Scripturarum, ut mystica
quaeque pandamus, et doceamus homines, id
est, rationale animal, damus primitias frumenti
nostri. Si autem post anagogen, puram tantum sequamur
historiam, quae simplices nutrire potest,
juxta illud quod scriptum est: Homines et jumenta
salvos facies, Domine [(Ps. XXXV, 7)] , damus primitias
hordei nostri, quod hordeum sevit Isaac, sed in terra
alienigenarum, et ortum est ei centuplum [(Gen.
XXVI)] . Qui hordei dat primitias, potest dicere: Dominus
pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae