PL 25, col. 484

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

primitiae terrae (sive auferentur), qui sanctificatae
sunt Domino. Quinque millia autem quae supersunt
in latitudine per viginti quinque millia, profana
erunt urbis in habitaculum, et in suburbana: et erit civitas
in medio ejus. Quod nos vertimus in profanum,
pro quo Aquila βέβηλον, Symmachus et Theodotio λαϊκὸν
transtulerunt; LXX dixere προτείχισμα quod antemurale
possumus dicere. Profanum autem 607
est et laicum, id est, vulgare, quod omni populo habitare
passim licet. Illud autem quod dixerunt LXX: Nec
mensurabitur, nec auferetur, pro eo quod nos diximus,
non mutabitur, nec transferetur, sensum non
habere, perspicuum est. Describitur quoque Levitarum
possessio, quae vicina quidem est finibus sacerdotum,
et eadem habet spatia in longitudine, et in
latitudine pro multitudine Levitarum, quae habet pancitas

Sacerdotum, sed tamen propriis utitur terminis,
et intelligit se a Sacerdotali gradu esse disjunctam:
ad decutiendam superbiam ministrorum, qui
ignorantes humilitatem status sui, ultra Sacerdotes,
hoc est presbyteros, intumescunt, et dignitatem non
merito, sed divitiis existimant. Certe qui primus
fuerit ministrorum, quia [( Al. qui)] per singula concionatur
in populos, et a Pontificis latere non recedit,
injuriam putat, si presbyter ordinetur: et non
meminit mensarum et viduarum minister, in obsequium
se et ministerium non solum Sacerdotum,
sed et viduarum, et pauperum delegatum. Et non
venundabunt, inquit, ex eo, neque mutabunt, ut permaneat
Leviticae distributionis aeterna possessio, nec

vincatur pretio meritum dignitatis, nec ab alio transferamus
ad alium: quia quae sanctificata sunt Domino,
non eorum quibus data sunt, sed ejus cujus
nomine possidentur. Quinque millia autem quae supersunt
in latitudine, per viginti quinque millia, subauditur
longitudinis, profana erunt urbis: ut cunctis
habitare liceat Israelitis, omnique de plebe: non
quod immunda sint, aut aliquid in habitatione terrae
sanctae contaminatum, putridum putetur et sordidum;
sed quod praeter Sacerdotes omnibus in eis
habitare permissum sit. Per quae intelligimus cuncta
quae referimus ad sensus, hoc est, ad corporis voluptates,
quae visu, et auditu, tactu, odore et sapore
capimus, esse profana, et templi sanctimoniam non
habere, nec sacerdotale esse privilegium [ Al. sacerdotalis et
privilegii], sed laicae 608 vilitatis. Civitas

autem erit in medio, de qua scriptum est: Fluminis
impetus laetificat civitatem Dei [(Ps. XLV, 4)] .
Et: Non potest civitas abscondi super montem posita [(Matth. V, 14)] :
de qua dicemus in consequentibus. Προτείχισμα,
hoc est, antemurale, et διάστημα,
id est, spatium, quod LXX pro suburbanis interpretati
sunt, quem sensum in hoc loco habeant, ignoramus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.