PL 25, col. 497
Commentaria in Danielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Abram
appellaret Abraam, et Sarai, Sara [(Gen. XVII)]
.
In Evangelio quoque quondam Simon Petri nomen
accepit [(Marc. III)] , et filii Zebedaei appellati sunt, filii tonitrui:
quod non ut plerique putant boanerges,
sed emendatius legitur benereem.
[(Vers. 8.)]
Proposuit autem Daniel in corde suo ne
pollueretur de mensa regis, et [Vulg. neque] de vino
potus ejus, et rogavit eunuchorum praepositum ne
contaminaretur. Qui de mensa regis et de vino potus
ejus non vult comedere ne polluatur, utique si sciret
ipsam sapientiam atque doctrinam Babyloniorum esse
peccatum, numquam acquiesceret dicere quod non
licebat. Discunt autem non ut sequantur, sed ut judicent
atque convincant. Quomodo si quispiam adversus
mathematicos velit scribere imperitus μαθήματος,
risui pateat, et adversum philosophos disputans,
si ignoret dogmata philosophorum. Discunt
ergo ea mente doctrinam Chaldaeorum, qua et Moyses
omnem sapientiam Aegyptiorum didicerat.
[(Vers. 9.)]
Dedit autem Deus Danieli gratiam et
misericordiam in conspectu principis eunuchorum, etc.
Qui propter peccata majorum ductus est in captivitatem,
propter virtutum suarum magnitudinem statim
mercedem recepit. Proposuerat enim in corde
suo, ut non pollueretur de mensa regis, et epulis regiis
praeposuerat viles cibos: idcirco gratiam et
misericordiam in conspectu principis eunuchorum accepit,
Domino largiente. Ex quo intelligimus pro necessitate
rerum, si quando diliguntur sancti ab infidelibus,
Dei esse misericordiae [ Al. misericordiam],
non bonitatis hominum perversorum.
[(Vers. 12.)]
Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem,
et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua
ad bibendum. Incredibilis 626 fidei magnitudo non
solum sibi corpulentiam polliceri esu vilioris cibi, sed
et tempus statuere. Non est ergo temeritatis, sed
fidei, ob quam regias dapes contempserunt.
[(Vers. 17.)]
Pueris autem his dedit Deus scientiam
et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem
intelligentiam omnium visionum et somniorum.
Nota quod Deus dederit sanctis pueris scientiam et
disciplinam saecularium litterarum in omni libro
et sapientia. Pro quo Symmachus interpretatus est, artem grammaticam,
ut cuncta quae legebant, intelligerent,
et spiritu Dei de Chaldaeorum scientia judicarent.
Daniel autem hoc extra tres pueros habebat
insigne, quod visiones et somnia quibus per
symbola quaedam et aenigmata, futura monstrantur,
sagaci mente cernebat: ut quod alii videbant in
phantasmate, hic oculis cordis aspiceret.
[(Vers. 18.)]
Completis itaque diebus, post quos dixerat
rex ut introducerentur, introduxit eos praepositus
eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. Completos
dies, triennii tempus intellige, quod rex constituerat,