PL 25, col. 545
Commentaria in Danielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
est populus, Jesus filius Josedec fuit, sacerdos
magnus, et Zorobabel filius Salathiel, qui templi
fundamenta jecerunt: impeditoque opere a Samaritis,
et aliis in circuitu nationibus, septem hebdomadarum
anni completi sunt, id est, quadraginta et
novem, in quibus imperfectum opus templi fuit: et
quas prophetia a reliquis sexaginta duabus hebdomadibus
separat. Denique et Judaei in Evangelio ex
hac opinione [ Al. opinatione] loquuntur ad Dominum: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum
hoc, et tu in tribus diebus suscitabis illud
[(Joan.
II, 20)]
? Tot enim anni sunt a primo anno Cyri regis,
qui libertatem dedit volentibus Judaeis reverti
in patriam, usque ad sextum annum Darii regis, sub
quo templi opus omne completum est. Porro Josephus,
et alios tres annos addidit, in quibus περίβολοι
templi, et quaedam alia quae remanserant perfecta
sunt: qui additi quadraginta sex annis, faciunt
annos quadraginta novem, id est, septem annorum
hebdomadas. Reliquas autem sexaginta duas hebdomadas
ab ejusdem Darii septimo anno enumerant.
Quo tempore Jesus filius Josedec, et Zorobabel jam
majoris aetatis populo praeerant: sub quibus prophetaverunt
Aggaeus, et Zacharias: post quos Esdras
et Neemias de Babylone venientes, muros urbis
exstruxerunt, tenente pontificatum Joachim, filio
Jesu, cognomento Josedec: post quem successit in
sacerdotium Eliasub, ac deinde Joiade, et postea
Joannes: post quem Jaddus, cujus aetate Alexander,
rex Macedonum, condidit Alexandriam, 686 ut
Josephus in Antiquitatum libris loquitur: venitque
Jerosolymam, et victimas in templo immolavit. Mortuo
autem Alexandro, centesima tredecima Olympiade,
anno ducentesimo trigesimo sexto regni Persarum:
quod coeperat primo anno quinquagesimae
quintae Olympiadis: quo tempore Cyrus rex Persarum,
Babylonios, Chaldaeosque superavit, et post
mortem Jaddi sacerdotis, qui sub Alexandro templo
praefuit, suscepit pontificatum Onias: quo tempore
Seleucus, subjugata Babylone, diadema totius Syriae,
et Asiae capiti suo imposuit, anno duodecimo mortis
Alexandri. In quod tempus supputantur omnes anni
a Cyri imperio, ducenti quadraginta octo. Ex qua
aetate Scriptura Machabaeorum regnum Graecorum
enumerat. Post Oniam praefuit Judaeis pontifex Eleazarus.
Quo tempore Septuaginta Interpretes Scripturas
sanctas Alexandriae dicuntur in Graecum vertisse
sermonem: post quem alter Onias, cui successit
Simon, quo regente populum, Jesus filius Sirach
scripsit librum qui Graece παναρετὸς appellatur, et
plerisque Salomonis falso dicitur. Cui successit in
pontificatum alius Onias, quo tempore Antiochus
Judaeos diis gentium immolare cogebat. Quo mortuo,
Judas Machabaeus purgavit templum, et idolorum
simulacra contrivit. Cui successit frater Jonathan: