PL 25, col. 557

Commentaria in Danielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

egrediebar de conspectu Dei, ut tibi nuntiarem
quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus:
licet adhuc non sim securus, stante Persarum principe,
et contradicente tuis precibus ac meae legationi.
Et ecce princeps Graecorum, id est, Macedonum,
veniebat, et ingressus est in conspectu Dei, ut accusaret
Persarum principem atque Medorum: ut in
locum eorum, regnum Macedonum succederet. Et
revera mira sacramenta Dei; laxato enim de captivitate
populo Judaeorum, Persarum regnum atque
Medorum, interfecto Dario, subvertit Alexander, rex
Macedonum, et princeps Graecorum vicit principem
Persarum.
Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in
scriptura veritatis. Hic ordo lectionis est: Adhuc

res in dubio est. Te enim precante Dominum, 701
et me offerente orationes tuas, stat e regione
princeps Persarum, et non vult populum tuum de
captivitate laxari. Ego autem, quia venit princeps
Graecorum, et interim pugnat contra principem Persarum,
habens illic Michaelem in adjutorium, donec
illi inter se dimicant, referam tibi quae Deus mihi
futura praedixerit, et tibi narranda praeceperit. Nullique
oriatur scrupulus quare pro principe Macedonum,
principem Graecorum dixerit, hoc est, Ἑλλήνων.
Alexander enim rex Macedonum, primum
subversa Graecia, et subjecta potestati suae, in Persas
arma corripuit.
Et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael
princeps vester. Ego sum, inquit, angelus ille

qui offero Deo orationes tuas, et nullus est alius qui
adjutor meus sit rogandi pro vobis Deum, nisi Michael
archangelus, cui creditus est populus Judaeorum.
Et interim hoc tempore ego et princeps
Graecorum communi labore adversum Persarum
principem dimicamus. Revolvendae sunt veteres
historiae, et considerandum ne forte illud tempus
significet quando Persae a Graecis victi sunt. Juxta
editionem Vulgatam usque ad finem libri una putatur
visio, quae anno tertio Cyri Regis Persarum apparuit
Danieli. Porro juxta Hebraicam veritatem,
separata sunt quae sequuntur, et scripta ordine praepostero.
De cujus causis supra diximus: Non enim
sub Cyri anno tertio, sed sub Darii primo qui subvertit
Balthasar, narrantur ista quae scripta sunt.

[(Cap. XI.--Vers. 1.)] Ego autem ab anno primo
Darii Medi stabam, ut confortaretur et roboraretur.
Ego, inquit Daniel, ab anno primo regis Darii qui
subvertit Chaldaeos, et me de manu inimicorum,
quantum in se fuit, liberavit (ob custodiam meam
etiam lacum leonum suo signans annulo, ne me adversarii
interficerent), stabam in conspectu Dei, et
rogabam ejus clementiam, pro eo qui me diligebat,
ut confortaretur, vel ipse, vel regnum ejus, et roboraretur.
Cumque in oratione persisterem, haec, Domino
respondente, cognovi. Consuetudinis autem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.