PL 25, col. 844

Commentaria in Osee (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Unde et in lege mulier, quae a marito accusatur
adulterii, in potione ἐλεγμοῦ, id est, convictionis,
quando arguitur in peccato, farinam accipit hordei [(Num. V)] ,
quae enim imitata est equos et mulos,
quibus non est intelligentia [(Psal. XXXI)] , equorum
atque mulorum sustentatur alimentis. Pro dimidio
coro hordei, nebel vini Septuaginta transtulerunt,
quod penitus in Hebraico non habetur. Et possumus
dicere, in nebel vini, hoc est, mensura plena
atque perfecta inebriatam adulteram, et plenis afflictam
esse suppliciis. Unde et Jeremias calicem
meri propinat gentibus et Jerusalem [(Jer. XV)] . Vir
quoque sedet, immo exspectat adulterae poenitentiam,
ut postquam plenitudo gentium subintraverit [(Rom. XI)] ,
et novissimus crediderit Israel, ita ut

qui fuerat caput, vertatur in caudam [(Deut. XXVIII)] ,
et cauda vertatur in caput, tunc fiat unus grex et
unus pastor.
[(Vers. 4, 5.)]
Quia dies multos sedebunt filii Israel
sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari,
et sine ephod, et sine teraphim. Et post haec revertentur
filii Israel et quaerent Dominum Deum suum
et David regem suum: et pavebunt ad Dominum et ad
bonum ejus in novissimo dierum. LXX: Quia diebus
multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe,
sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus
(quae Graece dicuntur δήλοι). Et post haec
revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum
suum, et David regem suum: 32 et stupebunt ad Dominum,
et super bonis ejus in novissimo die. Pro ephod

et theraphim ( ) Septuaginta ἱερατείαν, id est, sacerdotium,
et δήλους, id est, manifestationes interpretati
sunt. Sciendum autem, ut crebro diximus,
ephod significare indumentum sacerdotale,
quod in Exodo et Levitico a LXX ἐπωμὶς dicitur, id
est, superhumerale, ab Aquila ἐπένδυμα, id est superindumentum.
Theraphim autem proprie appellant μορφώματα,
id est, figurae et simulacra, quae nos
possumus in praesenti dumtaxat loco Cherubim et Seraphim
sive alia quae in templi ornamenta fieri jussa
sunt, dicere. Verum quia Septuaginta δήλους interpretati
sunt, pro quibus Aquila φωτισμοὺς transtulit;
et haec ipsa sunt in λογείῳ, id est, in Rationali, hoc
intelligimus, quia in pectore et corde pontificis ἀλήθεια
et φωτισμοὶ, id est, veritas esse debeat atque
doctrina:
ut non solum sciat rectam fidem; sed et
quod noverit, possit ore proferre. Quod et apostolus
Paulus scribit ad Titum, docens qualis episcopus
ordinandus sit: Oportet enim episcopum sine crimine
esse tamquam Dei dispensatorem: non superbum, non
iracundum, non vinolentum, non percussorem, non
turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, sobrium,
justum, sanctum, continentem, amplectentem
eum, qui secundum sanam doctrinam est, fidelem sermonem,
ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos
qui contradicunt arguere [(Tit. I, 7-9)]
. Ephod ac theraphim
et in Judicum libro legimus (Judic. XVII et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.