PL 26, col. 146

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Quid vultis ut faciam vobis? Dicunt illi: Domine, ut
aperiantur oculi nostri. Caeci erant, quo pergerent
ignorabant, et sequi non poterant Salvatorem. Multae
foveae in Jericho, multae rupes et praerupta in
profundum vergentia: idcirco Dominus stat, ut venire
possint et vocari jubet, ne turbae prohibeant:
et interrogat quasi ignorans quid velint, ut ex responsione
caecorum manifesta 159 debilitas pateat,
et virtus ex remedio cognoscatur.
[(Vers. 34.)] Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos
eorum: et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Tangit oculos, et praestat artifex quod natura non
dederat. Aut certe quod debilitas tulerat, donat misericordia.
Statimque viderunt, et secuti sunt eum.
Qui ante in Jericho contracti sedebant, et clamare

tantum noverant, postea sequuntur Jesum, non tam
pedibus quam virtutibus.
[(Cap. XXI.--Vers. 1 seqq.)] Et cum appropinquasset
Jerosolymis, et venisset Bethphage ad montem
Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos, dicens eis:
Ite in castellum quod contra vos est: et statim invenietis
asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite et
adducite mihi. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite:
Quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
Egreditur de Jericho, turbis eductis inde quamplurimis,
et caecis reddita sanitate, appropinquat Jerosolymis,
magnis ditatus mercibus: salute credentium
reddita, ingredi cupit urbem pacis, et locum visionis
Dei, et arcem speculatorii. Cumque appropinquaret
Jerosolymis, et venisset Bethphage ad domum

maxillarum (qui sacerdotum viculus erat, et confessionis
portabat typum; et erat situs in monte Oliveti,
ubi lumen scientiae, ubi laborum et dolorum requies),
misit duos discipulos suos, θεωρητικὸν καὶ
ἐργαστικὸν, id est, scientiam et operam, ut ingrederentur
castellum. Dixitque eis: Ite in castellum quod
contra vos est. Contra apostolos enim erat, nec jugum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.