PL 26, col. 180
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
dabunt lumen suum; et caetera astra cadent de coelo,
virtutesque coelorum commovebuntur, non diminutione
luminis [(alioquin legimus solem septuplum
habiturum luminis [Ibid. XXX] )] , sed quod ad comparationem
verae lucis omnia visui tenebrosa sint. Si
itaque iste sol, qui nunc per totum orbem rutilat, et
luna quae secundum est luminare, et stellae quae ad
solatium noctis accensae sunt, omnesque virtutes
(quas angelorum multitudines 198 intelligimus) in
adventu Christi in tenebras reputabuntur: decutiatur
supercilium eorum, qui se sanctos arbitrantes
praesentiam judiciis non formidant.
[(Vers. 30.)] Et tunc parebit signum Filii hominis
in coelo. Signum hic, aut crucis intelligamus, ut videant
(juxta Zachariam [(Zach. XII)] et Joannem
[Joan. XIX]
) Judaei quem compunxerunt; aut vexillum
victoriae triumphantis.
Et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt
Filium hominis venientem in nubibus coeli cum
virtute multa et majestate. Plangent hi qui municipatum
non habuere in coelis, sed scripti sunt in
terra.
[(Vers. 31.)] Et mittet angelos suos cum tuba et voce
magna; et congregabunt electos ejus a quatuor ventis,
a summis coelorum usque ad terminos eorum. De hac
tuba et Apostolus loquitur [(I Cor. XV; I Thess. IV)] :
et in apocalypsi Joannis legimus [(Apoc. VIII)] : et in
veteri Testamento [(Num. X)] , tubae ductiles ex auro,
et aere argentoque fieri praecipiuntur; ut sublimia doctrinarum
resonent sacramenta.
[(Vers. 32, 33.)] Ab arbore autem fici discite parabolam:
cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata,
scitis quia prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec
omnia, scitote quia prope est in januis. Sub exemplo
arboris, docuit consummationis adventum. Quomodo,
inquit, quando teneri fuerint in arbore ficus cauliculi,
et gemma erumpit in florem, cortexque folia
parturit, intelligitis aestatis adventum, et Favonii ac
Veris introitum: ita cum haec omnia quae scripta
sunt, videritis, nolite putare jam adesse consummationem
mundi, sed quasi prooemia et praecursores
quosdam venire; ut ostendant quod prope sit et in
januis.
[(Vers. 34.)] Amen dico vobis, quia non praeteribit
generatio haec, donec omnia ista fiant. Supra diximus
generationes bonorum, et econtrario malorum esse
singulas. Igitur aut omne genus hominum significat,
aut specialiter Judaeorum.
[(Vers. 35.)] Coelum et terra transibunt, verba autem
mea non praeteribunt. Coelum et terra transibunt immutatione,
non abolitione sui: alioquin quomodo
sol 199 obscurabitur, et luna non dabit lumen