PL 26, col. 19

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

haereticorum semina pullularent, Cerinthi, Ebionis,
et caeterorum qui negant Christum in carne venisse
[(quos et ipse in epistola sua antichristos vocat [I Joann. II, 18],
et apostolus Paulus frequenter
percutit [Rom. III; II Cor. V] )] , coactus est ab omnibus
pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum
legationibus, de divinitate Salvatoris altius
scribere, et ad ipsum (ut ita dicam) Dei Verbum, non
tam audaci, quam felici temeritate prorumpere. Et
Ecclesiastica narrat historia, cum a fratribus cogeretur
ut scriberet, ita facturum se respondisse, si
indicto jejunio in commune omnes Deum precarentur
[ Al. deprecarentur]: quo expleto, revelatione
saturatus, in illud prooemium coelo veniens eructavit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,

et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum [(Joan. I)]
.
Haec igitur quatuor Evangelia multo ante
praedicta, Ezechielis quoque volumen probat, in quo
prima visio ita contexitur: Et in medio sicut similitudo
quatuor animalium: et vultus eorum facies hominis,
et facies leonis, et facies vituli, et facies aquilae [(Ezech.
I, 5 et 10)]
. Prima hominis facies Matthaeum significat,
qui quasi de homine exorsus est scribere: Liber generationis
Jesu Christi, filii David, filii Abraham [(Matth. I)]
.
Secunda Marcum, in quo [ Al. qua] vox
leonis in eremo rugientis auditur: Vox clamantis in
deserto [Al. eremo], parate viam Domini, rectas facite
semitas ejus [(Marc. I, 3)]
. Tertia vituli, quae evangelistam
Lucam a Zacharia sacerdote sumpsisse initium
praefigurat. Quarta Joannem evangelistam, qui assumptis

pennis aquilae, et ad altiora festinans, de
Verbo Dei disputat. Caetera quae sequuntur in eumdem
sensum proficiunt. Crura eorum recta, et pennati
pedes, et quocumque ibat spiritus, ibant, et
non revertebantur: et dorsa eorum plena oculis,
et scintillae ac lampades in medio discurrentes, et
rota in rota, et in singulis quatuor facies. Unde et
Apocalypsis Joannis, post expositionem viginti quatuor
seniorum qui tenentes citharas et phialas, adorabant
[ Al. adorant] Agnum Dei, introducit fulgura,
et tonitrua, et septem spiritus discurrentes, et mare

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.