PL 26, col. 20
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
vitreum et quatuor animalia plena oculis [(Apoc. IV
et V)] , dicens: Animal primum simile leoni, et secundum
simile vitulo, et tertium simile homini, et quartum
simile aquilae volanti. Et post paululum: Plena erant,
inquit, oculis, et requiem non habebant die ac nocte,
dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus
omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est [(Apoc. IV, 7, 8)]
.
Quibus cunctis perspicue ostenditur,
quatuor tantum Evangelia debere suscipi, et
omnes apocryphorum naenias mortuis magis haereticis,
quam Ecclesiasticis vivis canendas. Satisque
miror, Eusebi dilectissime, cur Romam subito navigaturus,
hanc tibi a me quasi sitarciam dari volueris,
ut Matthaeum breviter exponens, verbis stringerem,
sensibus dilatarem. Si meminisses responsionis
meae, numquam in paucis diebus rem annorum
peteres. Primum enim difficile est omnes legere qui
in Evangelia 7-8 scripserunt. Deinde multo difficilius,
adhibito judicio, quae optima sunt recipere.
Legisse me fateor ante annos plurimos in Matthaeum
Origenis viginti quinque volumina, et totidem ejus
Homilias, commaticumque interpretationis genus: et
Theophili Antiochenae urbis episcopi Commentarios:
Hippolyti quoque martyris, et Theodori Heracleotae,
Apollinarisque Laodiceni, ac Didymi Alexandrini; et
Latinorum, Hilarii, Victorini, Fortunatiani Opuscula,
e quibus etiamsi parva carperem, dignum aliquid
memoria scriberetur. At tu in duabus hebdomadibus,
imminente jam Pascha, et spirantibus ventis,
dictare me cogis: ut quando notarii excipiant, quando
scribantur schedulae, quando emendentur, quo spatio
digerantur ad purum, maxime cum scias me ita tribus
mensibus languisse, ut vix nunc ingredi incipiam;
nec possim laboris magnitudinem brevitate temporis
compensare. Igitur, omissa auctoritate Veterum,
quos nec legendi, nec sequendi mihi facultas data
est, historicam interpretationem, quam praecipue postulasti,
digessi breviter: et interdum spiritualis intelligentiae
flores miscui, perfectum opus reservans
in posterum. Si autem mihi vita longior fuerit, aut
tu in redeundo tua promissa compleveris, tunc nitar