PL 26, col. 21

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

implere quod reliquum est, immo jactis fundamentis,
et ex parte constructis parietibus, pulcherrimum culmen
imponam, ut scias quid intersit inter subitam
dictandi audaciam, et elucubratam scribendi diligentiam.
Certe nosti, et mendacii mei erubescerem te
testem vocare, quod praesens opusculum tanta celeritate
dictaverim, ut aliena magis legere, quam mea
condere me putares. Nec hoc de arrogantia et fiducia
ingenii dictum putes, sed quod ostendere tibi cupiam
quantum apud me valeas, qui periclitari magis apud
9 [(Caput I.--Vers. 1.)] Liber generationis Jesu
Christi. In Isaia legimus: Generationem ejus quis enarrabit [(Isai. LIII, 8)]
?
Non ergo putemus Evangelistam
[ Al. Evangelium] prophetae esse contrarium, ut quod
ille impossibile dixit effatu, hic narrare incipiat:
quia ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione
est dictum. A carnalibus autem coepit, ut per
hominem Deum dicere incipiamus.
Filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac.

Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam
et fratres ejus. Ordo praeposterus, sed necessario
commutatus. Si enim primum posuisset Abraham,
et postea David: rursus ei repetendus fuerat Abraham,
ut generationis series texeretur. Ideo autem,
caeteris praetermissis, horum filium nuncupavit;
quia ad hos tantum est facta de Christo repromissio,
ad Abraham: In semine, inquit, tuo benedicentur
omnes gentes [(Gen. XXII, 18)]
, quod est Christus. Ad
David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam [(Ps. CXXXI, 11.)]
[(Vers. 3.)] Judas autem genuit Phares, et Zaram de
Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem
genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab
autem genuit Naasson. Notandum in genealogia Salvatoris
nullam sanctarum assumi mulierum; sed

eas quas Scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores
venerat, de peccatoribus nascens, omnium
peccata deleret. Unde et in consequentibus Ruth
Moabitis ponitur, et Bethsabee uxor Uriae.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.