PL 26, col. 22

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

doctos voluerim, quam tibi sedule postulanti quidquam
negare. Unde obsecro, ut si incomptior sermo est, et
non solito lapsu fertur oratio, festinationi hoc tribuas,
non imperitiae, et des exemplaria, cum Romam
veneris, Virgini Christi Principiae, quae me
rogavit, ut in Canticum canticorum scriberem, a
quo opere exclusus aegrotationae diuturna, spem in
futurum distuli: hac te lege constringens, ut si tu
ei ad te scripta subtraxeris, illa quoque armariolo
sibi postea scribenda concludat.
LIBER PRIMUS.

[(Vers. 4 seqq.)] Naasson autem genuit Salmon.
Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem
genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse
autem genuit David regem. 10 David autem rex genuit
Salomonem ex ea quae fuit Uriae. Salomon autem genuit
Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abia autem
genuit Asa. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem
genuit Joram. Iste est Naasson princeps tribus Judae,
sicut in Numeris legimus [(Num. I et II)] .
Joram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit
Joathan. Joathan autem genuit Achaz. Achaz autem
genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen.
Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit
Josiam. Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus
in transmigratione Babylonis. In quarto Regum volumine [(Capp. III, VIII et seqq.)]
legimus de Joram
Ochoziam fuisse generatum, quo mortuo, Josabeth
filia regis Joram, soror Ochoziae tulit Joas filium
fratris sui, et eum internecioni, quae exercebatur
ab Athalia [ Al. Atholia], subtraxit. Cui successit in
regnum filius ejus Amasias, post quem regnavit filius
ejus Azarias, qui appellatur et Ozias [ Al. Ochozias]:
cui successit Joathan filius ejus. Cernis ergo quod
secundum fidem historiae tres reges in medio fuerint,
quos hic Evangelista praetermisit: Joram quippe non

genuit Oziam, sed Ochoziam: et reliquos quos enumeravimus.
Verum quia Evangelistae propositum
erat tres tessarescedecades in diverso temporum
statu ponere, et Joram generi se miscuerat impiissimae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.